12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta PU Pp. XII 665operam navare debet; eumque sequatur, imitetur oportet, qui, eumterrenam vitam ageret, nihil potius habuit, quam ut incensissimumsuum erga Patrem amorem testaretur suique Cordis infinitos thesauroshominibus impertiret ». 7In Codice autem iuris canonici hoc statuitur : « Clerici debent sanctioremprae laicis vitam interiorem et exteriorem ducere, eisque virtuteet recte factis in exemplum excellere ». 8At animi vita, quae interior dicitur,et quae divina gratia alitur christianisque virtutibus roboratur,alterius vitae, quae exterior appellatur, veluti fundamentum et scaturigoesse debet, ut apostolatus incepta reapse frugifera esse possint.Hanc igitur utramque vitam cum sacerdotes, qui saeculares vocantur,tum ii quoque Religiosi utriusque sexus sodales, qui « relictis omnibus)) 9perfectiorem vivendi statum amplexi sunt, concordi studio concordiqueopera ita conforment ac moderentur, ut inde uberes salutaresquefructus oriri queant non modo ad privatum uniuscuiusque bonumquod attinet, sed ad christiani etiam populi Ecclesiaeque sanctae profectumet incrementum.Nos, qui huius rei momentum et gravitatem tanti facimus atque aestimamus,supplici Deum rogamus prece ut Matritensis Congressus ad hocassequendum summopere conferat. Quod quidem fore omnino confidimus,cum id Nos sperare iubeant tum avita ac firma catholicae Hispaniae fides,tum eius sacerdotum ac Religiosorum Sodalium incensum christianae perfectionisstudium cum actuoso apostolatus ardore coniunctum.Id omnibus conciliet a Deo Apostolica Benedictio, quam tibi, DilecteFili Noster, Hispaniae Sacris Antistitibus, utrique clero, laicis Deo devotiset dicatis, sacris virginibus, ac populo universo effusa caritate impertimus.Datum Romae, apud S. Petrum, die xx mensis Septembris, annoMDCCCCIII, Pontificatus Nostri duodevicesimi.789A. A. 8. vol. XLII, a. 1950, p. 660, 661.Can. 124.Luc. 5, 11.PIUS PP. XII

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!