12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

18 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeOccidentalis Ecclesiae efformandos, temperamentis habitis proindole Latinae liturgiae propria. Nostris in optatis est, utsacrorum Rituum Orientalium concentuum delectus — cuiquidem absolvendo sedulo adlaborat Pontificium InstitutumOrientalium Studiorum, sociam ferente operam Pontificio InstitutoMusicae Sacrae — laetis proficiat incrementis, ad doctrinamet ad usum quod attinet ; ita quidem ut sacrorum alumniex Orientalibus Ecclesiae Ritibus cantu quoque sacro optimeinstituti, cum sacerdotale munus adepti fuerint, hac quoqueratione ad decorem domus Dei augendum valde conferre possint.Mens Nobis non est hisce sententiis, quas in cantus Gregorianilaudem et commendationem modo exposuimus, polyphoniamsacram a ritibus Ecclesiae arcere, utpote quae, si debitis.. exorne tur proprietatibus, ad divini cultus magnificentiam et adanimos christifidelium piis affectibus commovendos insigniteriuvare possit. Neminem sane fugit multos concentus polyphonicos,qui potissimum saeculo xvi compositi sunt, tali artis puritatetalique modorum amplitudine refulgere, ut omni ex partedigni habendi sint qui sacros Ecclesiae ritus comitentur et quasiillustrent. Quodsi germana ars polyphonica saeculorum decursupaulatim decidit nec raro profani in. eam irrepseruntmodi, proximis hisce decenniis indefesso peritorum magistrorumstudio felicem nacta est quasi instaurationem, cum et veterumartificum opera sedulo investigentur et hodiernorummodulatorum imitationi et aemulationi proponantur.Sic factum est, ut in Basilicis et cathedralibus aedibus etin familiarum religiosarum templis tam magnifica illa veterummagistrorum opera quam recentiorum auctorum polyphonicaecompositiones summo cum sacri ritus decore proferri possint;quin etiam in minoribus aedibus sacris simpliciores, sed sinceraarte digne confectos concentus polyphonicos novimus non raroproponi. Ecclesia autem omnes hos conatus favore suo prosequitur;ipsa enim, ut ait Decessor Noster imm. rec. S. Pius X,« artium progressum indesinenter coluit, eique favit, ad religio-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!