12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

230 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialevalidissimo sancti Joseph patrocinio concreditas esse vólnit. Etenimsanctus Joseph, cum putativus esset pater Christi, qui faber et fabrifilius appellari dignatus est, propter necessitudinem qua junctus eratcum Jesu, abunde spiritum illum hausit unde labor nobilitatur atqueevehitur. Consimili modo hujuscéinodi opificum consociationes adnitidebent, ut Christus sit semper in ipsis praesens, in eorum membrishorumque familiis, in omni dénique coetu operario ; siquidem praecipuusharum consociationum finis est, ut christianam vitam in suis membrisservent atque alant, Deique regnum latius propagent, praesertiminter ejúsdem officinae contubernales.Rj. Non facies calumniam próximo tuo, nec vi opprimes eum; * Nonmorábitur opus mercenarii tui apud te usque mane, alleluja, f. Dignusest enim operarius mercéde sua. Non morábitur.LectioVDe hac autem Ecclesiae sollicitudine erga coetum operarium novumidem Pontifex praebuit argumentum, cum occasionem nactus opificumconventus Kalendis Majis anni millèsimi nongentesimi quinquagesimiquinti Romae celebrati, ingentem multitudinem in foro ad sancti PetriBasilicam coadunátam alloquens, opificum institutionem summoperecommendavit. Haec enim nostris temporibus potiores sibi vindicat partes,ut opifices christiana doctrina rite imbuti, grassantes circa societatisconstitutionem remque oeconomicam errores devitent, et moralemordinem a Deo praestitutum, quem Ecclesia pandit atque interpretatur,de opificum juribus atque officiis, probe noscant, reique gerendaeparticipes effecti, ejúsdem procurationi efficaciter adlaborent. Christusenim primus in orbe promulgavit atque Ecclesiae tradidit principia, quaead has dirimendas quaestiones immutabilia ac validissima perstant.Rj. Dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepitme * Protector meus et susceptor meus, alleluja, f. Ego protector tuussum et merces tua magna nimis. Protector.LectioVIQuo autem humani laboris dignitas, et principia quae eandem efficiunt,altius insidérent animis, Pius duodecimus festum sancti Josephopificis instituit, qui omni coetui operario exemplo sit ac praesidio.Ab hoc enim exemplo, qui operosas exercent artes discere debent quaratione et quo spiritu sua munia expleant, ut pariter primo Dei obsequentespraecepto, terram subiciant atque oeconomicae prosperitáti cónsu-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!