12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

320 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialemiseriisque oppressos, ex humana natura sua hypostatice cumDivina Persona coniuncta, humano generi potuit « fontemaquae vivae » aperire, quae aridam irrigaret terram uberrime,eamque florens fructuosumque viridarium efficeret. Quam quidemrem prorsus mir and am ob misericordissimum aeternumqueDei amorem eventuram esse iam hisce verbis quodammodopraenuntiare videtur Ieremias Propheta: « In caritate perpetuadilexi te ; ideo attraxi te, miserans ... Ecce dies venient,dicit Dominus, et feriam Domui Israel et Domui luda foedusnovum. ... Hoc erit pactum, quod feriam cum Domo Israel postdies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum,et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, etipsi erunt mihi in populum quia propitiabor iniquitati eorum,et peccati eorum non memorabor amplius ». 25IIAttamen ex Evangeliis solummodo certum exploratumquehabemus Novum Foedus inter Deum hominesque initum —cuius quidem pactum illud, quod Moyses inter populum IsraelDeumque pepigerat, nihil aliud erat nisi symbolus et index,quem Ieremias praenuntiaverat Propheta — Novum Foedusdicimus id ipsum reapse esse, quod Incarnati Verbi opera, divinaegratiae conciliatrice, statutum effectumque est. Hoc Foedusincomparabili modo nobilius ac firmius idcirco habendumest, quod non, ut prius, hircorum et vitulorum sanguine, sedsacrosancto illius cruore sancitum est, quem eadem pacificaanimalia rationis expertia iam praenuntiaverant : « Agnum Dei,qui tollit peccatum mundi ». 26Etenim Christianum Foedus,multo magis quam antiquum, pactum se aperte demonstratnon servitute, non timore innixum, sed amicitia illa sancitum,« IER. XXXI, 3; 31. 33-34.2 6Cfr. IOAN. I, 29; Hebr. IX, 18-28; X, 1-17.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!