12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XII 753eorum errores militis, pace christiana per Constantinum Magnum, Imperatorem,restituta atque Ecclesia in libertatem vindicata, Equités,prout traditum est, pie sunt dicati. Nonnullae postea nationes ac respublicaenec non, sacris bellis sub Crucis signo susceptis, milites ipsi Crucesignati Sanctum Georgium, Märtyrern, suum caelestem Patronum elegerunt.Nec mirum : ipsum enim Sancti Georgii nomen idem atque humaniorisvitae cultus, debilium pauperumque tuitio, clara erga principesfides, decursu temporis, habitum est. Mutatis vero nostrae aetatiscondicionibus bellique rationibus, hodierni milites, non amplius equissed automatariis curribus loricatis usi, immutatum constantemque ergastrenuum Equitem non minus quam inditum Christi Märtyrern servaveruntcultum ac pietatem foverunt. Omnes quoque ex Italia missicii Equitatusmilites, Consociationem efficientes, petierunt ut Sanctus Georgiussuae Consociationis caelestis Patronus constitueretur ; id quod, per SacraeRituum Congregationis Decretum die xi mensis Augusti annoMCMXXXVII datum, a Decessore Nostro Pio PP. XI, fel. rec, consecutisunt. Nuperrime denique novum Sacrarium, in quo Italici Equitatus,per gentilicia insignia, encausto mire efficta, res gestae atque bello peremptorumEquitum memoria studiose asservantur, Iriae, parva in urbeolim in Pedemontana regione, nunc autem in Ticinensi agro Cispadanoposita, in honorem Sancti Georgii Martyris ac prindie eiusdem ChristiAthletae festum, sollemni ritu est dedicatum. Quibus omnibus permotus,Venerabilis Frater Henricus Pintonello, Archiepiscopus titulo Theodosiopolitanusin Arcadia, Ordinarius Militaris pro Italia, nomine proprionec non a re militari Administri, Equitatus Legionum Ducum etcastrensium Curionum, a Nobis efflagitavit, ut Sanctum Georgium totiusItalici Equitatus Patronum benigne riteque confirmare ac renuntiaredignaremur. Nos vero, ut pervetustus erga « magnum » illum Märtyrerncultus vel inter hodiernos Equités, automatariis covinis ignivomis praeditos,minime résidât ac deferveat, quin potius eorum pietatem in diesalat atque ad eorum tutelam valeat, huiusmodi votis annuere libentistatuimus animo. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto,certa scientia ac matura deliberatione Nostra, praesentium Litterarumvi perpetuumque in modum, Apostolicae Nostrae potestatisplenitudine Sanctum Georgium, Märtyrern, praecipuum totius ItaliciEquitatus apud Deum Patronum, omnibus et singulis liturgicis privilegiisatque honoribus adiectis, quae praecipuis Coetuum Patronis caelestibusrite competunt, confirmamus, constituimus ac declaramus. Contrariisquibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, de-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!