12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XII 261concelebrent, ex quo nobilissima Princeps S. Olga, inani ethnicorumsuperstitione ex animo penitus evulsa, christiana luce illuminata est,ac lustrali sacri fontis aqua rite expiata. Optimum sane suscepistis consilium,quod frugiferum fore confidimus ; ex hoc enim faustitatis eventuchristiana initium duxit illustris illius populi historia, quae in CatholicaeEcclesiae annalibus tot egregie facta recenset, ex quibus non rarosanctitudinis fulgor renidet. Actuosum apostolatus studium, quo S. 01-gae animus flagrabat, gravissimae omne genus difficultates praepedivere,eamque retardarunt a concepto tanta cum spe consilio ad effectum plenefeliciterque deducendo. Siquidem ex una parte neque commodum nequeexpeditum erat ob interclusa saepius itinera Evangelii praecones necessitatibuspares arcessere, qui suo ipsorum labore, divina gratia roborato,tam dissitas regiones peragrarent, ingentemque populum ad obtemperandumchristianae doctrinae praeceptis converterent ; ex alia verofortis et generosa, sed nondum exculta illa gens haud facile ab avitisinstitutis ac moribus abstrahebatur, haud facile ad novam amplectendamreligionem adduci poterat.At nobilis sanctaque femina, divini potius quam humanis opibus innixa,quod suadendo adhortandoque efficere nequibat, id supplicibusadsiduisque precibus ad Deum admotis impetrare enitebatur. Eius autemnepos, S. Vladimirus Magnus, eodem Iesu Christi amore eademque sanctitateatque avia sua permotus, nullis pepercit laboribus, nullisquesumptibus, ut sibi creditus populus evangelica luce collustraretur,utque in sua dicione Crux Divini Redemptoris summo honore refulgeret,omnesque ad eius doctrinam pro viribus conformarentur. Qui quidemVladimirus Princeps, ut iam in Encyclicis datis Litteris, quibusinitium est « Orientales (omnes », scripsimus, « quamvis liturgicos ritus,sacrasque cerimonias ab Orientali fuisset Ecclesia mutuatus, non solumin Catholicae Ecclesiae unitate, officii memor, perstitit, sed curavit etiamdiligenter ut inter Apostolicam Sedem Rationemque suam amicae mutuaequeintercédèrent rationes ». xHi igitur sanctissimi Principes Olgaet Vladimirus vobis vestratibusque exemplo sint hoc praesertim anno,quo decimum revolutum saeculum celebratis a gente illa suscepta ingremium Catholicae Ecclesiae matris. Saeculares eiusmodi celebrationesvividius referent quasi ante eorum oculos qui vestris curis concreditisunt amantissimam terram illam, eius celebérrimas urbes, oppida, castella,vicos, unde vel ipsimet vel ipsorum patres duxerunt ortum ; iterumqueomnes incensiore quodam modo experientur non solum terre-1Acta Ap. Sed. 1946, pag. 35.18 - <strong>ACTA</strong>, vol. XXIII, n. 6. — 28-5-1956.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!