12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XII 601pus autem, sive primus sive eius successores, omnia habebit iura et privilegiaquae ad omnes spectant eiusdem dignitatis sacrorum Antistites ;oneribus autem atque obligationibus sui muneris tenebitur. Volumuspraeterea ut in Caiennensi dioecesi Canonicorum Collegium quam primumconstituatur, Episcopo omnimodis consilio et opera iuvando, divinoquecultui nitidiore gratia illustrando; quodsi rerum adiuncta id inpraesens fieri impediant, libenter sinimus ut Canonicorum loco dioecesanieligantur Consultores. Cum autem singularum Ecclesiarum vita et quasiperennitas magnam partem in apto sacerdotum agmine consistat, decernimusut, iis pueris instituendis quos vocaverit Christus, seminariumsaltem elementarium quam cito condatur, ad sacrarum legum normamet iuxta praescripta S. Consilii seminariis studiorumque universitatibuspraepositi. Mensa episcopalis, quam vocant, iisdem constabit bonis,quae adhucusque apostolico vicariatui Guyanae Gallicae fuerunt, simulquepecuniis rebusque sponte a fidelibus oblatis vel a S. CongregationeChristiano Nomini Propagando more usitato missis. Caiennensisdenique Ecclesiae administratio et cura, pariterque Capitularis Vicarii,Sede vacante, electio, cleri fideliumque iura et onera, aliaque istiusgeneris, iussis Codicis Canonici Iuris regantur. Quod reliquum est, decernimusut hasce Nostras Litteras ad exsecutionem deducat venerabilisFrater Aloisius Eaimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis et in HaitianaRepublica Apostolicus Nuntius, vel ille qui eo tempore, quohaec fiant, eidem praeerit Nuntiaturae, facta potestate et alium quemlibetad hanc rem delegandi virum, dummodo ecclesiastica dignitatepollentem. Qui vero negotium perfecerit, onus habebit et effectae rerummutationis documenta exarandi, et eorum fide digna exempla ad S. ConsiliumFidei Propagandae quam primum mittendi.Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ;ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religioseserventur atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitatinulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis,quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit acNos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Neminipraeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpereliceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typisimpressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiasticadignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sintsubscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!