12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XII 363habeant studia ecclesiastica non ad intellectualem solummodo institutionem,sed ad integram et solidam sive religiosam, sive sacerdotalemet apostolicam formationem spectare ; ideoque non ad scholarum tantummodopericulum superandum dirigenda esse, sed ad quamdam quasiformam alumnorum animis imprimendam, quae nunquam dabatur, etex qua, cum usus postulabit, lumen atque robur pro suis aliorumquenecessitatibus semper hauriant. 34Ad quod assequendum, sit imprimis intellectualis instructio arctecum precationis studio divinarumque rerum contemplatione coniuncta;sit deinde plena, nulla ex praescriptis disciplinis parte praetermissa,cohaerens insuper sit omnique ex parte ita composita et integra, utdisciplinae omnes in unum dumtaxat systema idque solidum et aptetemperatum conspirent; sit quoque nostrorum temporum erroribus refeliendisac necessitatibus iuvandis sapientissime aptata; itemque sitrecenter inventis instructa ac simul venerandae traditioni apprime consonans;sit denique ad pastoralia cuiusvis generis munera fructuoseobeunda efficaciter ordinata, ita quidem ut qui futuri sunt sacerdotes,ea instructi, expedite et accurate valeant sanam doctrinam cum rudibustum doctis in concionibus et catechesibus proponere ac tueri, rite sacramentaadministrare, animarum bonum actuose promovere omnibusqueverbo et opere prodesse.Quamvis autem ea omnia quae de spirituali et intellectuali alumnoruminstitutione hucusque diximus ad viros vere apostolicos effingendosmaximopere conferant et plane requirantur, ita ut si debitasanctitas et scientia sacerdoti desint, omnia ei deesse compertum sit;gravissimo tamen officio Nostro ut obsequamur, addere hic debemus,praeter sanctitatem et scientiam congruentem, ad apostolicum ministeriumrite implendum omnino postulari in sacerdote accuratissimam etomni ex parte perfectam pastoralem praeparationem, eam scilicet, quavera peritia et dexteritas in multiplicibus christiani apostolatus muneribusrite obeundis gignatur et efformetur.Si enim suae cuique arti exercendae diligens praehaberi solet sivetheoretica, quae dicitur, sive technica, sive practica eaque diuturno tirociniofirmata praeparatio, parem immo multo accuratiorem et altioremformationem quis praehabendam esse neget illi, quae non immeritoars artium appellatur?34Cfr. Pius XII, Sermo ad alumnos, 24 iun. 1939, A. A. S. 31 (1939), 246 (Enchiridion,n. 373, p. 531).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!