12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta PU Pp. ZU 73Quae cum ita sint, Nos, motu proprio, certa scientia ac matura deliberationeNostra, harum Litterarum vi, auctoritate Nostra, InternuntiaturamApostolicam Lucemburgensem in Nuntiaturam Apostolicam, eodemtitulo retento, erigimus et constituimus eidemque Nuntiaturae sicper Nos erectae omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores,praerogativas, indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, certaspe freti hanc animi Nostri testificationem religioni provehendae esseconducturam. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenosatque integros effectus sortiri et obtinere ; ipsique Nuntiaturae ApostolicaeLucemburgensi, sic per Nos erectae, nunc et in posterum plenissimesuffragari, sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumqueex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritatequalibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Contrariis quibusvisnihil obstantibus.Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die xxiv mensisOctobris, anno MDCCCCLV, Pontificatus Nostri septimo decimo.De speciali mandato SanctissimiPro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiisGILDO BRUGNOLAa Brevibus ApostolicisEPISTULAEIAD EMUM P. D. STEPHANUM S. R. E. PRESB. CARDINALEM WYSZYNSKI, ARCHIE­PISCOPUM GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM ATQUE EXCMOS PP. DD. ARCHIEPI­SCOPOS, EPISCOPOS LOCORUMQUE ORDINARIOS POLONIAE : TERTIO VERTENTESAECULO A LIBERTATE POLONIAE RESTITUTA PER DEFENSIONEM SANCTUARIIJANA GORA.PIUS PP. XIIDilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres, salutem et ApostolicamBenedictionem. — Gloriosam Reginam ob innumeros partos triumphos,Mulierem inditam siderum redimitam serto, amictam sole, ex qua Sol

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!