12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

472 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeQuemadmodum rationalis animus noster artificiali inseminationi adversatur,ita eadem ethica ratio, a qua agendi norma sumenda est, paritervetat, quominus humanum semen, peritorum examini subiciendum, masturbationisope procuretur.Hanc agendi rationem attigimus Nostra quoque allocutione coramTJrologiae doctoribus coetum participantibus, die VIII mensis Octobrisanno MDCCCCLIII prolata, in qua haec habuimus verba : « Du reste, leSt-Office a décidé déjà le 2 août 1929 3qu'une "masturbatio directe procurataut obtineatur sperma " n'est pas licite, ceci quel que soit le butde l'examen ». 4Cum vero Nobis allatum sit, pravam huiusmodi consuetudinempluribus in locis invalescere, opportunum ducimus nunc etiam,quae tunc monuimus, commemorare atque iterum inculcare.Si actus huiusmodi ad explendam libidinem ponantur, eos vel ipsenaturalis hominis sensus sua sponte respuit, ac multo magis mentisiudicium, quotiescumque rem mature recteque considerat. Iidem actustamen tunc quoque respuendi sunt, cum graves rationes eos a culpaeximere videntur, uti sunt : remedia iis praestanda qui nimia n errorumintentione vel abnormibus animi spasmis laborant; medicis peragenda,ope microscopii, spermatis inspectio, quod venerei vel alius generis morbibacteriis infectum sit; diversarum partium examen, ex quibus semen*ordinarie constat, ut vitalium spermatis elementorum praesentia, numerus,quantitas, forma, vis, habitus aliaque id genus dignoscantur.Eiusmodi procuratio humani seminis, per masturbationem effecta, adnihil aliud directe spectat, nisi ad naturalem in homine generandifacultatem plene exercendam; quod quidem plenum exercitium, extraconiugalem copulam peractum, secum fert directum et indebite usurpatomieiusdem facultatis usum. In hoc eiusmodi indebito facultatis usuproprie sita est intrinseca regulae morum violatio. Haudquaquam enimhomo ius ullum exercendi facultatem sexualem iam inde habet, quodfacultatem eandem a natura recepit. Homini nempe (secus ac in ceterisanimantibus rationis expertibus contingit) ius et potestas utendi atqueexercendi eandem facultatem tantummodo in nuptiis valide initis tribuitur,atque in iure matrimoniali continetur, quod ipsis nuptiis tradituret acceptatur. Inde elucet hominem, ob solam hanc causam quodfacultatem sexualem a natura recepit, non habere nisi potentiam et iusad matrimonium ineundum. Hoc ius tamen, ad obiectum et ambitum8Acta Ap. Sedis, vol. XXI a. 1929, p. 490, II.* Acta Apost. Sedis, vol XLV, (1953) pag. 678.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!