12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XII 493si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scientersive ignoranter attentari contigerit.Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvnmensis Iunii, anno MCMLV, Pontificatus Nostri septimo decimo.De speciali mandato SanctissimiPro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiisGILDO BRUGNOLAa Brevibus ApostolicisIINOVA STATUTA DANTUR PONTIFICIAE ACADEMIAE THEOLOGICAE ROMANAEPIUS PP. XIIAd perpetuam rei memoriam. — Magistra veritatis Ecclesia theologicamdisciplinam, quippe quae in Deo versetur rebusque sacris, nullonon tempore impenso coluit studio, estque annisa ut clerici, in sortemDomini vocati, ea penitus erudirentur. Eos enim, qui caeleste quoddammunus in terra obeunt, quorumque est populos nutrire christianae doctrinaepabulo et hanc adversus falsar um opinionum commenta defendere,Theologiam decet caliere omnino. Ex huiusmodi consilio, ineunte saeculoXVIII, auspice Clemente PP. XI, Decessore Nostro rec. mem., condita estin Urbe Academia Theologica, scilicet divinarum disciplinarum sedes etnobilium ingeniorum altrix, unde, quasi e capite, utilitates maximae inrem Catholicam manarent. Hoc igitur studiorum domicilium SummusPontifex, quem diximus, datis Apostolicis sub anulo Piscatoris Litterisdie xxiii mensis Aprilis anno MDCCXVIII, legibus rite constituit et privilegiislocupletavit. Benedictus autem PP. XIII, item Decessor Noster,qui, cum Purpurati Patris frueretur honore, (( summa cum animi... iucunditate» (cf. Litt. Apost. d. VI m. Maii, a. MDCCXXVI) eiusdem Academiaecoetibus et exercitationibus interfuerat, considerans, « quantumsplendoris, atque ornamenti Almae Urbi praefatae, nec non utilitatisuniversae Reipublicae Christianae accederet, si eadem Academia novis,validioribusque praesidiis constabiliretur, quorum ope firmius subsisteret,maioresque in dies progressus faceret » (cf. ibid.), ea, quae ClemensPP. XI providenti animo salubrique consilio instituerat, non solum ratahabuit sed etiam benevolentiae suae muneribus luculentis cumulavit. Sua-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!