12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XII 615beneficio. Attamen — id etiam profecto nosti — quo maiora sunt Deimunera, eo promptius et actuosius esse debet voluntatis vestrae studium :quod quidem studium non solum a vobis postulat ut umbratilem, solitariamac paenitentem vitam omnino Deo dicatam agatis, sed illiusetiam caritatis exardescatis flamma, qua animus vester ad ceterorumhominum salutem procurandam moveatur. Ad quam aliorum salutem multumprofecto conferetis precando, paenitendo, expiando contemplandoque;sed non in isto omnia. Siquidem, ut Angelicus Doctor admonet,«maius est contemplata aliis tradere, quam solum con templari». 1Quantumigitur vobis statuta vestra concedunt, effatum illud ad effectum deducite :Ora et labora. Quodsi in apertum campum vos ipsimet prosilire nequitis,salutariter excitent hominum ordines virtutum vestrarum exempla, itemquestudiorum vestrorum commentationes, eae praesertim, quae de divinadoctrina, de morum integritate tuenda, et quae de necessitate precandi,expiandi, contemplandique caelestia agant. At potissimum eorum innumero esse contendite, qui id facere enituntur, quod Moyses super verticemcollis in conspectu Domini positus, elatis manibus elatisque precibusagebat aeterno supplicando Numini, dum populus demissiore inloco adversus hostes pugnabat. 2Vestris siquidem precibus vestrisquevirtutibus, laborant!, incertae, atque animorum inimicis agminibus circumventaemultitudini a Deo conciliate pacem, concordiam, imprimisqueillam caelestium rerum sapientiam, qua tantopere indiget. Hacprofecto agendi ratione, et religiosae professioni vestrae optime respondentis,et maiorum vestrorum exemplis, quae fausta hac occasione commemoratur!estis, insistentes, id consequemini, ut non modo ad vestram,sed ad aliorum etiam procurandam salutem non parum conferatis.Haec Nos, saeculari hac faustitate, vobis ex animo ominamur a Deo,dum caelestium munerum conciliatricem paternaeque benevolentiae Nostraetestem, cum tibi, dilecte fili, tum Religiosae Familiae tuae ApostolicamBenedictionem perlibenter in Domino impertimus.Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die iv mensis Augusti, annoMDCCCCLVi, Pontificatus Nostri duodevicesimo.PIUS PP. XII12Sum. Theol. III, q. 188, a. 6, 3.Cfr. Exod. XVII, 9-12.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!