12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XII 695subdelegandas ecclesiastica dignitate praedito, et onus imponimus huiusmodiperactae rei documenta exarandi, eorumque ad unguem exactaexempla quam primum ad S. Consistoriale Consilium mittendi. Quod sievenerit ut, quo tempore haec ad effectum erunt deducenda, alius Apostolicaein Columbia Nuntiaturae praeerit, huic similiter potestates concedimuset negotium perficiendi et virum subdelegandi.Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ;ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religioseserventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitatinulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cumper has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavispraeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit, ac Nos ediximus,id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praetereahaec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat;quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sivemanu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitateconstituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eademomnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. QuaeNostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit,sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui SummorumPontificum iussa non fecerint.Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Maii, annoDomini millesimo nongentesimo quinquagesimo sexto, Pontificatus Nostriduodevicesimo.CELSUS Card. COSTANTINI ^ Fr. ADEODATÜS I. Card. PIAZZAS. R. E. Cancellarius S. Congr. Consistorialis a SecretisHamletus TondiniApostolicam Cancellariam RegensLoco ffi PlumbiAlbertus Serafini, Proton. Apost.Caesar Federici, Proton. Apost.In Ap. Cane, tab., vol. LXXXXIII, n. 23.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!