12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

256 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialenere Graecorum proprio aedificare coepit, quod a successoribus eius perfectum,anno MCLVI, cum Barium impio furore diriperetur, eversum est.Tamen sacrorum Antistes Rainaldus augustum hoc religionis domicilium,secundum artis Romanicae, quam dicunt, praecepta, amplioreforma restituit, adiectis sacris turribus et porticu, atque in melius reparavit.Saeculo autem xiu ad finem vergente, Romualdus ArchiepiscopusAedem, novis operibus locupletatami ornatamque, die iv mensisOctobris, anno MCCLXXXXII, Deo in honorem Beatae Mariae Virginissideribus receptae sollemni ritu consecravit. Sed, quod per labentiatempora prisco colore ac specie venustum servatum erat, Templum saeculoxviii minus eleganter mutatum fuit et opere tectorio ea ratione,quam aetas illa ferebat, obductum. Lustris autem hisce proxime praeteritisad pristinum splendorem revocatum est, ita ut, qui id invisunt,non parva afficiantur admiratione. Praeterea in crypta, amplitudine etornamentorum copia illustri, Imago Beatae Mariae Virginis « Hodigitriae», quae anno DCCXXXIII Costantinopoli est Barium periata, a Christifidelibusperpetuis excolitur obsequiis. Quo Simulacro expressa, AlmaDeipara urbis atque provinciae Barensis ab hac Apostolica Sede caelestisrenuntiata fuit apud Deum Patrona. Templum denique pretiosasupellectile refertum est iisque rebus affatim instructum, quae ad domusDei decorem pertinent. Nec praetermittendum sacros ibi ritus curari alectissimis Viris in Canonicorum Collegium adscriptis. Preces igitur adNos admovit Venerabilis Frater Henricus Nicodemo, Barensium Antistes,ut, superiore Aede opere nobilissimo refecta iterumque religiosocultui apta reddita, et oblata occasione primi ex Archidioecesi ConventusMariani, in perennem huius Anni Deiparae sacri memoriam, Templum,quod laudavimus, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus.Quae vota libenti animo explentes, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationisconsulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra dequeApostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumquein modum Ecclesiam Cathedralem Barensem, Beatae Mariae Virginiin Coelum Assumptae sacram, ad honorem ac dignitatem BasilicaeMinoris evehimus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis, quae Templiseodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihilobstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litterasfirmas,validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenosatque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque, ad quos spectantseu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari;sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!