12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta PU Pp. XII 555CONSTITUTIONES <strong>APOSTOLICAE</strong>IAGKAENSIS(MEERUTENSIS)AB ARCHIDIOECESI AGRAENSI QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR QUAE INFORMAM NOVAE DIOECESIS REDIGUNTUR, MEERUTENSIS APPEDLANDAE.PIUS EPISCOPUSSERVUS SERVORUM DEIAD PERPETUAM REI MEMORIAMQuandoquidem Christus Apostolis iussit ut, mundum universumperagrantes, quos ipse redemisset homines, impertitis Dei donis, inChristianam familiam reciperent, Nos, qui principem locum in Ecclesiaobtinemus, munusque officiumque sane grave accepimus eosdem hominesducendi, nihil sanctius, nihil antiquius habemus quam ut omnes gentes,christiana veritate ditatae, Dei populus fiant. Quod ut facilius, adIndorum nationem quod attinet, obtineatur, cum censuerint venerabilesFratres Nostri S. R. E. Cardinales S. Congregationi Fidei Propagandaepraepositi, post auditum venerabilem Fratrem Martinum Lucas,Archiepiscopum titulo Adulitanum et in India Apostolicum Internuntium,posse ex archidioecesi Agraensi, immutatis finibus, magno cumfructu novam dioecesim constitui ; Nos haec consilia probantes consensumquesupplentes eorum qui in hoc negotio ius aliquod habeant, re, quaopus esset consideratione, reputata, de Nostra summa et apostolica potestatehaec, quae sequuntur, statuimus et iubemus. Ab archidioecesisAgraensis territorio, late patentis, eas regiones distrahimus, quae vulgatonomine Meerut, Moradabad, Rampur, Bijnor, Muzaffarnagar, Saharanpur,Garhwal, Tehri et Dehra Dun cognominantur, e quibusquenovam dioecesim constituimus, cuius erit appellatio, ab urbe Meerut,Meerutensis : qua in civitate Episcopus sedem habebit suumque domicilium,cathedra tradendae veritatis in curiali templo S. Iosephi collocata.Censemus autem ut Ecclesia, quam ereximus, Sodalibus ex OrdineFratrum Minorum Capulatorum concredatur, qui, cum bene de recatholica in metropolitana archidioecesi Agraensi meruerint, spem cer-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!