12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta PU Pp. XII 569nomen non modo apud vos, sed etiam apud christianos peculiari venerationerecolitur. Iam S. Augustinus, cum adhuc in incertum iactaretur,atque hinc vitiorum illecebris, illinc vero suavissimo Dei invitamentopermoveretur, casu amicum audivit librum legentem, qui de rebusgestis de excelsisque virtutibus agebat S. Antonii Coenobiarchae.Tum ex improviso vehementissime agitatus in haec prorupit verba :« Quid est hoc? Quid audisti? Surgunt indocti, et caelum rapiunt, etnos cum doctrinis nostris sine corde, ecce ubi volutamur in carne etsanguine ! An quia praecesserunt, pudet sequi, et non pudet nec saltemsequi?. 7Atque ex eo die coepit Augustinus firmiore voluntate ex vitiorumlaqueis se solvere, ac sese totum devovere Deo, eumque amantemflagrantissima caritate redamare.Fore igitur confidimus, et a caelestium munerum Datore precamur,dilecti filii, ut Sancti huius Coenobiarchae memoria, in vividiorem lucemper has saeculares celebrationes revocata, non modo vobis, qui eiusevangelica vitae praecepta pro suscepto munere sequimini, exemplo sit,sed iis etiam, qui longe ab aeternae salutis semitis aberrant, vel in iisdemtorpescunt; qui quidem omnes ad christianos redintegrandos mores etad virtutem alacri constantique voluntate amplectendam, divina aspirantegratia, feliciter reducantur.Qua suavissima spe freti, cum vobis singulis, dilecti filii, tum monachisomnibus, curis vestris concreditis, Apostolicam Benedictionem paternoanimo impertimus, quae caelestium munerum sit auspex Nostraequebenevolentiae testis.Datum Romae, apud S. Petrum, die xxxi mensis Maii, anno MCMLVI>Pontificatus Nostri duodevicesimo.PIUS PP. XII7Confess. lib. VIII, cap. VIII, 19; P. L. XXXII, 757.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!