12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XII 675Placet Nobis vehementer deliberationes vestras non paucos iniissefructus. Nos ipsi pluries, praesertim Litteris die 28 Octobris 1951 ad Moderatoremvestrum supremum datis opus et proposita vestra approbavimuset confirmavimus. Hodie nonnulla potius generalia, quae spiritumApostolatus Orationis et eius rationes cum aliis consociationibus in Ecclesiarespiciunt, attingere Nobis libet.1. Exordiamur a peculiari ratione explicanda, quae inter « ApostolatumOrationis » et « apostolatum laicorum » generatim intercedit :Certum Nobis videtur christifidelium animos ad exercendum apostolatumvix unquam tam propensos fuisse, sicut hodie sunt. Sunt imonon pauci, quos asseverare novimus christianos omnes huic apostolicooperi nomen dare debere. Qua in re tamen moderatione et prudentiautamur oportet. Ad apostolatum nempe exercendum peculiares et intimaeanimi dotes, et etiam quaedam vitae conditio requiruntur, quibus nonomnes fruuntur : non enim omnes boni catechistae vel oratores et propagatoresdoctrinae fidei catholicae sunt ; non omnes animos illorum cumquibus una vivunt, attrahere et ad suam causam allicere valent; insuperplurimi cura familiae, ad quam sibi constituendam vocati sunt etquae semper primum locum habeat oportet, ita detinentur, ut pro operibuspeculiaribus apostolatus tempus et vires non iam ipsis suppetant.Attamen duo genera vel duas formas apostolatus omnes exercere valent: apostolatum scilicet boni exempli et apostolatum orationis. Haecenim genera apostolatus nec tempus nec vires peculiares requirunt. Hoctantummodo requirunt, ut quisquis nempe se christianum sincerum praebeatet cum Christo coniunctissimus vivat. His vero praeceptis atque propositischristifideles instruere, in his eos exercere finis vestrae consociationisest. Industria vestra potest igitur eos omnes attingere, qui spirituapostolico ferventes tamen apostolatus operibus peculiaribus imparessunt.2. Sed non solum illos : nam si apostolatus orationis et boni exempli exse fructum fert et quasi sibi sufficit, hoc idem de ceteris generibus apostolatusnon valet : haec enim in eo qui eadem amplectitur, spiritum orationiset exemplum egregium vitae christianae iam esse requirunt, ut ConstitutionesReligionis vestrae 1enuntiant : « Illa enim (sc. virtutes solidaeet rerum spiritualium studium) interiora sunt, ex quibus efficaciam adexteriora per manar e ad finem nobis propositum oportet », et ut omniumdierum usus luculenter docet.1P. X, n. 2 - Epitome n. 847 § 2.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!