12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta PU Pp. XII 609simul Congregatio monastica Americana Casinensis constitutae sunt, dilectusfilius Dionysius Strittmatter, Congregationis, quam diximus, Praesesidemque Sancti Vincentii Archiabbas, submisse Nos rogavit, ut, adcumulandam laetitiam huius celebrationis, Templum illud Basilicae Minorisnomine ac iure donaremus. Quibus precibus, Venerabilium FratrumHamleti Ioannis Cicognani, Archiepiscopi titulo Laodicensis inPhrygia atque Apostolici in Foederatis Americae Septentrionalis CivitatibusDelegati, et Hugonis Aloisii Lamb, Episcopi Greensburgensis, cuiusin iurisdictione sacra illa Aedes sita est, commendationis officio suffultis,Nos libenti animo statuimus obsecundare. Quapropter, ex Sacrae BituumCongregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostradeque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumquein modum Templum Sancti Vincentii a Paulo apud Latrobe,intra Greensburgensis dioecesis fines positum, ad honorem ac dignitatemBasilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quaeeidem titulo rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haecedicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atqueefficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque integroseffectus sortiri et obtinere ; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt,nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandumesse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus,super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentaricontigerit.Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die xxir mensis Augusti,anno MDCCCCLV, Pontificatus Nostri septimo decimo.De speciali mandato SanctissimiPro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiisGILDO BRUGNOLAa Brevibus Apostolicis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!