12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XII 15Ac primum quidem cantus ille et musica sacra quae cumliturgico Ecclesiae cultu proxime coniunguntur, ad excelsumsibi propositum finem conducant oportet. Haec igitur musica— quod iam sapienter monuit Decessor Noster S. Pius X —,« proprias liturgiae qualitates possideat necesse est, in primisquesanctitatem ac bonitatem formae; unde alia nota suapteexoritur, universitas ». 19Sancta sit; quidquid profanum sapit, neque in se recipiatneque in eos modos, quibus proponitur, irrepere sinat. Hacsanctitate praeclare praestat cantus ille Gregorianus qui pertot saeculorum decursum in Ecclesiae usu est, eiusque quasipatrimonium vocari potest. Hic enim cantus, ob intimam modulationumconvenientiam cum sacro verborum textu, nonsolum iisdem arctissime accommodatur, sed eorundem etiamvim atque efficacitatem quasi interpretatur, ac suavitatemaudientium mentibus instillât; idque efficit musicis modis simplicibusquidem et planis, sed arte tam sublimi tam sanctaafflatis, ut et omnibus sinceram moveant admirationem, et ipsismusicae sacrae peritis eiusque artificibus quasi fons inexhaustasevaserint, ex quo novos hauserint concentus. Hunc sacricantus Gregoriani pretiosum thesaurum diligenter conservare etpopulo christiano copiose impertire omnium eorum est, quibusChristus Dominus divitias Ecclesiae suae custodiendas etdispensandas concredidit. Quare, quod Decessores NostriS. Pius X, qui iure cantus Gregoriani instaurator vocatur, 2 *et Pius XI 21sapienter ordinaverunt et inculcaverunt, idem Nosquoque, praeclaris illis perspectis notis, quibus nati vus polletGregorianus cantus, efficiendum optamus et praescribimus; utnempe in sacris peragendis liturgicis ritibus idem sacer cantuslatissime usurpetur, atque omni cum cura prospiciatur, utrecte, digne pieque exsecutioni mandetur. Quodsi, propter dies19Acta Pii X, 1. c. p. 78.20Lettera al Card. Kespighi, Acta Pii X, 1. c. 68-74; r. p. 73 sq.; Acta 8. Sedis,vol. XXXVI (1903-04), pp. 325-329; 395-398; v. 398.21Pius XI, Const. Apost., Divini cultus: A. A. 8., vol. XXI (1929), p. 33 sq/

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!