12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

512 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeSACRA CONGREGATIO DE RELIGIOSISINSTRUCTIOCIRCA MONIALIUM CLAUSURAM1. Inter cetera quae Pium PP. XII Dominum Nostrum ad ConstitutionemApostolicam (( Sponsa Christi » promulgandam induxerunt, nonleves Ipse recensuit difficultates quibus in praesentiarum arctiores papalisclausurae leges facilem ansam praeberent (A. A. S. Vol XXXXIII,[1951], p. 11). Nec mirum, cum in toto Monialium Instituto clausurapotissimum temporum rerumque varietates ac mutationes persenserit(A. A. 8. 1. c, p. 9). Cum vero renovationis ac adaptationis rationemadumbraret, hoc Apostolica Constitutio sapienter statuit : « Firmisprorsus omnibus nativis ac potissimis venerandi Monialium Institutielementis, quoad elementa alia, quae externa et adventitia censentur,illas caute prudenterque ad hodierna adiuncta accommodationes inducere,quae Instituto eidem non modo maiorem decorem, sed plenioremetiam efficacitatem tribuere poterunt » (A. A. 8. 1. c. p. 10). SanctitasSua, ideo, clausuram papalem Monialium dum in Statutis Generalibus(art. IV) aetatis nostrae conditionibus paterne aptavit, eamdem ceterumubique confirmandam vel restituendam esse constituit.Vitae canonicae contemplativae, enimvero, unum ex elementis propriiset potissimis stricta illa clausura est, quae, antiqua traditione innixadecursuque saeculorum ordinata atque defensa, cum praesidiumest professionis solemnis castitatis tum ratio aptissima disponendi animamad maiorem cum Deo unionem. Quo autem vehementius hisce diebushominum mentes ad exteriora trahuntur, eo fortius clausurae institutum,quo Moniales plenius Dei adhaerere valent, servandum est.2. Sacra Congregatio de Religiosis, pro munere sibi a Summo Pontificecommisso, quod est, « per instructiones, declarationes, responsaaliaque id genus documenta, illa omnia peragere... quae ad Constitutionemdiligenter atque efficaciter inducendam atque ad Generalia Statutafideliter prompteque servanda spectant » (A. A. 8., 1. c, p. 15),iam die 23 Novembris 1950 Instructionem « Inter praeclara » vulgavit,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!