12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

206 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeconfirmamus, seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectishonoribus ac privilegiis liturgicis, quae coetuum Patronis rite competunt.Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semperexstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri etobtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et inposterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, aquovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die xr mensis Novembris,anno MDCCCCLIIII, Pontificatus Nostri sexto decimo.De speciali mandato SanctissimiPro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiisGILDO BRUGNOLAa Brevibus ApostolicisVTITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS TEMPLO SANCTI IOSEPH, IN URBEET ARCHIDIOECESI MARIANOPOLITANA, CONFERUNTUR.PIUS PP. XIIAd perpetuam rei memoriam. — Amplo Templo, honori Sancti Iosephi,Almae Deiparae Sponsi, sacro, Marianopolis, Canadesium urbspraeclara, magnopere, ut ad Nos allatum est, decoratur. Quae augustaAedes, quam vulgari sermone « Oratoire Saint Ioseph du Mont-Royal »appellant, patet in longitudinem passus fere LXV, in latitudinem veroxxxxi, statque ad auras sublimis. Hoc praeterea religionis domiciliumChristifideles non solum ex ea urbe atque continente regione, sed etiame longinquo consueverunt perfrequentes adire, ut Deo Optimo Maximoatque Servatoris Patri nutricio pie supplicent muneribusque supernispotiantur. In quos assiduas ibi curas impendunt plurimi eiusdem Templisacri administri. Cupiens autem hanc religiosam alacritatem atqueerga Sanctum Iosephum pietatem maioribus in dies augere incrementis,Dilectus Filius Noster Paulus Aemilius Sanctae Romanae EcclesiaePresbyter Cardinalis Léger, Archiepiscopus Marianopolitanus, preces

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!