12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta PU Pp. XII 71quod dicitur, praecipuam apud Deum caelestem Patronam constituimusac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis quaeprincipalibus regionum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvisnihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litterasfirmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosqueplenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque ad quos spectant,seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari ;sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inanefieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scientersive ignoranter attentari contigerit.Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die xxx mensis Augusti,anno MDCCCCLIIII, Pontificatus Nostri sexto decimo.De speciali mandato SanctissimiPro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiisGILDO PRUGNOLAa Brevibus ApostolicisIIITEMPLUM CATHEDRALE RIOJENSE S. NICOLAO BARENSI SACRUM TITULO BASI­LICAE MINORIS CONDECORATUR.PIUS PP. XIIAd perpetuam rei memoriam. — Ornatissimum Templum princepsEiojense, Sancto Nicolao Barensi sacrum, magnis perhibetur concursibuscelebrari populorum, eo undique convenientium ut, eiusdem Caelitis deprecatione,supernis muneribus ditentur. Quae Aedes, postquam, annomillesimo octingentesimo nonagésimo quarto, urbs illa fere tota terraemotu ac fremitu collapsa est in ruinas, exstructa fuit egregio genere, quod« Romanicum-Byzantium » appellant, magnamque habet admirationempropter amplitudinem cultumque varium. Est enim ibi conspicere aurifabrefacti vim, marmoris speciem eximiam, vitra colorum venustate illustria,sacram suppellectilem pretiosis vestitam metallis aliaque hoc genusornamenta et lautitias. Pone aram maximam positum praeclarum Sacellumvisitur Divi Nicolai, cuius vetustum Simulacrum in hoc novumTemplum translatum augescente in dies excolitur religione. Propter huncpraecipuum cultum Aedes ipsa « Sacrarii » nomine donata est ac Nosmet

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!