12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XII 123plices dimanant. Ceterum Templum, quod est Sodalibus CongregationisSanctissimi Redemptoris creditum, rebus omnibus est instructum quaead divinum cultum fideliumque utilitatem atque commodum pertinent.Cupiens autem pietatem erga Dei Genetricem ac sacrae huius Aedis dignitatemaugere, Venerabilis Frater Richardus Iacobus Cushing, ArchiepiscopusBostoniensis, Nos rogavit ut eam Basilicae Minoris nomineac iure donar emus. Quibus supplicationibus libenti animo concedentes,Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac maturadeliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harumLitterarum vi perpetuumque in modum curiale Templum Beatae MariaeVirginis a Perpetuo Succursu, in urbe et archidioecesi Bostoniensi exstans,titulo Basilicae Minoris aflScimus et exornamus, omnibus adiectisiuribus ac privilegiis, quae Ecclesiis hoc nomine insignibus rite competunt.Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiterexstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri etobtinere; illisque, ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et inposterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;irritumque ex nunc inane fieri, si quidquam secus, super his, aquovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Septembris,anno MDCCCCLIIII, Pontificatus Nostri sexto decimo.De speciali mandato SanctissimiPro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiisGILDO PRUGNOLAa Brevibus ApostolicisIVBEATA MARIA VIRGO A GRATIIS PRAECIPUA CAELESTIS PATRONA REGIONIS SAM-NITICAE PROCLAMATUR.PIUS PP. XIIAd perpetuam rei memoriam. — Antiquis a temporibus Beatam MariamVirginem, a gratiis appellatam, incolae regionis Samniticae praecipuostudio et alacritate excolunt, venerantur. Cuius Imago in praeclaroTemplo, Eidem Deiparae sacro ac Sodalibus Franciscalibus credito,religiosissime asservatur. Neque modo populus in Caelorum Re-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!