12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

656 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeLITTERAE<strong>APOSTOLICAE</strong>IPRAECIPUUS CAELESTIS PATRONUS RENUNTIATUR SANCTUS BENEDICTUS ABBASTOTIUS PIETERSBURGENSIS ABBATIAE NULLIUS, IN APRICA AUSTRALI.PIUS PP. XIIAd perpetuam rei memoriam. — Quod Sanctus Pius PP. X, DecessorNoster, suprema sua condidit auctoritate suaque sanctitate roboravit acbenedictione auxit, haud raro idem veluti sinapis evangelicae granum,feliciter succrevit optimeque in bonum Ecclesiae evasit. Neque aliteraccidisse videtur Pietersburgensi Abbatiae nullius dioeceseos, quae, inAfrica australi posita, Transvaallensis Septemtrionalis Praefectura Apostolicaantea nuncupabatur. Nam, postquam Sacra Congregatio dePropaganda Fide, suo Decreto die xxn mensis Decembris anno MCMXdato, «a Vicariatu Apostolico Transvaallensi seiungendos ... duosciviles districtus ... atque ... coniuncto territorio novam ApostolicamPraefecturam erigendam, Patribus Benedictinis CongregationisCassinensis Primaevae Observantiae commitendam » censuit, idemSanctus Summus Pontifex, per Epistolam, die iv mensis Februariianno MCMXI propria manu signatam, sic dilectum filium Maurum Serafini,tunc eiusdem Congregationis Abbatem Generalem, est allocutus :« Summopere quidem gratum Nobis est adeo patentem metiri oculiscampum et mirari quousque per vestrum ministerium se porrigat sanctaEcclesiae fecunditas, quam ingens multitudo mortalium a fera agrestiquevita ad humanum cultum civilemque deducatur, illataque luce evangeliiad vitam sempiternam ab interitu revocetur ». Spem insuper habens« Cassinenses alumnos, haud minus alacrem quam antea operamsacris expeditionibus daturos, atque ubi res postulet, apostolorum legionesex eorum claustris prodituras », eosdem hortabatur « ut frugiferoministerio amplificando, iuvando, nulli labori aut periculo parcentes,operam tribuerent ». Quae profecto, Apostolica benedictione aucta, caelestiroborata Sancti Benedicti Abbatis patrocinio, uberrimos protulitsalutis fructus, ita ut eadem Praefectura Apostolica ad dignitatem Abbatiaenullius dioeceseos, Pietersburgensi nomine appellandae, a Nobis-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!