12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta PU Pp. XII 207Nobis adhibuit, ut Templum, quod diximus, Basilicae Minoris nomineac iure donaremus. Quibus votis libenti animo obsecundantes. Nos, exSacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberationeNostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarumvi perpetuumque in modum, Ecclesiam Marianopolitanam SanctoIosepho dicatam atque vulgo « Oratoire Saint-Ioseph du Mont-Royal »appellatam, ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibusadiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae Templis eodemnomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atqueintegros effectus sortiri et obtinere ; illisque, ad quos spectant, seu spectarepoterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque riteiudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, siquidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter siveignoranter attentari contigerit.Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die xix mensis Novembris,anno MCMLIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.De speciali mandato SanctissimiPro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiisGILDO BRUGNOLAa Brevibus ApostolicisVIECCLESIA PAROECIALIS B. MARIAE V. A SS. ROSARIO, IN LOCO VULGO ((VILLADEL ROSARIO )) INTRA FINES CORDUBENSIS IN ARGENTINA ARCHIDIOECESIS-EXSTANS, BASILICAE MINORIS TITULO HONORIBUSQÜE AUGETUR.PIUS PP. XIIAd perpetuam rei memoriam. — Marialis annus, haud ita pridem feliciterexpletus, non unam Nobis animadvertendi praebuit occasionem,,ubi maior in Beatissimam Virginem Mariam micaret pietas, ibi in honoremeiusdem Deiparae Templa extolli magis conspicua. Haud aliteraccidisse videtur, prout ad Nos allatum est, in parva urbe, quae (( Villadel Rosario » vulgo nuncupata, intra Cordubensis in Argentina Archi-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!