12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

562 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialequo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas,qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Februarii,anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo sexto, PontificatusNostri septimo decimo.CELSUS Card. COSTANTINI PETRUS Card. FUMASONI BIONDIS. R. E. Cancellarius S. Congr. de Propaganda Fide PraefectusHamletus TondiniApostolicam Cancellariam RegensLoco © PlumbiAlbertus Serafini, Proton. Apost.Silvius Sericano, Proton. Apost.In Ap. Cane, tab., vol. LXXXXIJ, n. 45.LITTERAE <strong>APOSTOLICAE</strong>IBEATA MARIA V., TITULO « DOMINA NOSTRA DE MONGUÍ )) INVOCATA, PRAECIPUAPATRONA, ET S. IOSEPH, EIUS SPONSUS, SECUNDARIUS PATRONUS DIOECESISDUITAMENSIS PROCLAMANTUR.PIUS PP. XIIAd perpetuam rei memoriam. — Deus miserentissimus hominum generi,tot iactato procellis totque periculis obnoxio, Beatam Mariam Virginemconstituit tutricem ac praesidium salutis. Oportet igitur ut mortalesad eam fidentes confugiant eiusque munera expetant superna. Hacreligione perfusi sunt Christifideles Columbiani ex dioecesi Duitamensinuper erecta, qui praecipuis obsequiis, a multo tempore, veneranturAlmam Deiparam, praeclara imagine in sacra Aede « de Mongui » expressam.Quo pietatis studio factum est, ut eadem augusta Virgo, « deMongui » appellata, ab iis eligeretur caelestis apud Deum Patrona. Huicvero addiderunt alterum Tutorem Sanctum Ioseph, Sponsum castissimum,propterea maxime quod ea in regione plurimi incolunt opifices.Quae pia consulta ut Nostra auctoritate confirmarentur rataque fierent,preces ad Nos admotae sunt, Venerabilis Fratris Iosephi Ioachini Florez,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!