12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XII 115diem Apostolica Praefectura de Bouaké, cuius principis templi tituluserit S. Theresia a Iesu Infante ; Daloaënsis, quae fuit Vicariatus Sassaudrensis,cuiusque sacra aedes erit Iesu Christo Regi dicata; et Katiolaënsis,adhuc usque Vicariatus de Katiola, cuius cathedrale templumS. Ioannae de Arc erit sacrum. Provincia ecclesiastica Lomensis, metropolitanaeiusdem appellationis Ecclesia constabit, cuius cathedrale templumSacratissimo Cordi Iesu dicabitur, atque suffraganea dioecesiSokodensi, adhuc Apostolica Praefectura de Sokodé, cuius cathedralistitulus erit S. Theresia a Iesu Infante. Provinciam ecclesiasticam Cotonuensemefficient sive metrópolis eiusdem nominis, quae fuit VicariatusOuidahensis, cuiusque aedes cathedralis B. Mariae Virgini a Mercededicabitur, sive suffraganea Sedes Portus Novi, cuius principe templumerit Intaminato B. M. V. Conceptui sacrum. Ecclesiastica ProvinciaYaundensis eiusdem nominis metropolitana Ecclesia componetur, quaead hunc diem Vicariatus de Yaounde fuit, cuiusque cathedralis aedistitulus erit B. V. Maria a Victoria, atque suffraganeis Sedibus : Dualaënsi,adhuc Vicariatu de Douala, cuius princeps aedes erit Ss. Petro etPaulo dicata ; Nfkongsambaënsi, quae fuit adhuc Vicariatus de Foumban,cuius cathedralis templi titulus erit Intemeratus B. M. V. Conceptus;Garuensi, cuius cathedrale templum S. Theresiae a Iesu Infante dicabitur;ac Dumensi denique, quae fuit Vicariatus de Doumé, cuiusquecathedralis templi titulas erit Sacratissimum Cor Iesu. Provincia ecclesiasticaBrazzapolitana ex eiusdem nominis metropoli constabit, quaefuit ad hunc diem Vicariatus de Brazzaville, cuiusque cathedrale templumSacratissimo Cordi Iesu dicabitur ; atque ex suffraganeis Sedibus :Liberopolitana, adhuc Vicariatu Librevillensi, cuius cathedralis aedisS. Maria erit patrona; de Pointe Noire, cuius cathedrale templum eritS. Petro sacrum ; ac denique dioecesi Arcis Rousset, cuius princeps aedesIesu Christo Regi dicabitur. Provinciam ecclesiasticam Banguensemconstituent eiusdem appellationis metropolitana Sedes, cuius cathedralistempli patrona erit B. Maria Virgo, atque suffraganeae dioeceses :Berberatensis, cuius principis aedis titulus erit S. Anna; et Arcis Lamy,cuius cathedrale templum B. Mariae Virgini erit sacrum. EcclesiasticamProvinciam Tananarivensem efficient sive metrópolis eiusdem appellationis,adhuc Vicariatus de Tananarive, cuius principis aedis erit patronaB. V. Maria cuiusvis labis ab origine nescia, sive suffraganeae Sedes :de Diego-Suarez, cuius cathedrale templum erit Sacratissimo Cordi Iesusacrum; Ambaniaënsis, ad hunc diem Vicariatus de Ambanja, cuiusprincipis templi patronus erit S. Ioseph; Maiungaënsis, quae fuit Vica-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!