12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XII 251ordinatis Sedibus nova constabit ecclesiastica Provincia, quam Guayaquilensem,ex archidioecesi capite et quasi matre, appellari volumus, iisdemqueterminis circumscribi, atque quattuor simul Ecclesiae, quibus ipsacomponitur. Venerabilem igitur Fratrem Caesarem Antonium MosqueraCorral, adhuc Guayaquilensem Episcopum, ad Archiepiscopi Metropolitaedignitatem decusque promovemus, facta eidem potestate, sicutaequum est, ad ceterosque aequali gradu spectat viros, Crucem ante seferendi, intra fines dumtaxat suae archidioecesis, sacrumque induendiPallium, postquam tamen illud in publico Consistorio rite postulaveritatque obtinuerit; quam dignitatem, ut patet, Guayaquilenses, qui sequentur,Praesules pleno iure habebunt ; eidem praeterea, eiusque successoribus,ut suffraganeos subdimus earum Praelatos Ecclesiarum, quas supranumeravimus. Iubemus denique ut cathedrale Canonicorum GuayaquilensiumCollegium ad gradum, titulum honoremque perducatur Collegiiarchiepiscopalis metropolitani, cum omnibus iuribus, privilegiis, praeeminentiiset honoribus, quae ex iure communi ceteros consequuntur eiusdemappellationis ac dignitatis Canonicorum coetus. Quae omnia religioseperficienda curabit venerabilis Frater Opilius Rossi, quem memoravimus,cui et omnes tribuimus necessarias agendi negotii potestates,etiam cuilibet viro, si opus fuerit, subdelegandas ecclesiastica dignitatepraedito, et onus imponimus huiusmodi peractae Sedium ordinationisdocumenta exarandi, eorumque ad unguem exacta exempla quam primumad S. Consistoriale Consilium mittendi. Quod si evenerit ut, quo temporeres ad effectum erit deducenda, alius Apostolicae in Aequatoriana RepublicaNuntiaturae praesit, huic similiter potestates concedimus etnegotium perficiendi et virum subdelegandi. Has vero Litteras nunc etin posterum efiicaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per easdecreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vimsuam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generiscontraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemusomnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sivesciens sive insciens, contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritumatque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostraedocumenta vel scindere vel corrumpere liceat ; quin immo harum Litterarumexemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quaesigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque abaliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda eritfides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universumsi quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poe-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!