12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

568 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialerida iuventus, quae promtum fertileque ingenium, quae praestantiumvirorum patrocinia facile spondere poterant generoso animo posthabuitatque ut erat ad perfectiora natus, paterno vendito patrimonio, divitiisqueomnibus, quibus satis affluebat, pauperibus distributis, 2in vastissimamThebaidis solitudinem se contulit, ibique quasi caelestis vitae genusin terris agere instituit. Ieiunio voluntariisque castigationibus corpusdomabat, animum vero supernarum rerum contemplatione atqueadsiduis flagrantibusque precibus ad Deum admotis, divino quasi pabulo,«enutriebat.Postquam autem haec sapientissima Evangelii monita et consilia :K Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebisthesaurum in caelo : et veni, sequere me », 3alacri constantiquevoluntate ac mirando quodam modo ad rem deducenda susceperat, summocum animi gaudio alios non paucos vidit, qui sua exempla secuti,idem vitae genus amplectebantur ; quapropter apud eum monachorumfamilia floruit, quae in tanta illius saeculi mollitie, ob austeritatem anacum suavitate morum coniunctam, alios plurimos vel ad imitationem, velsaltem admirationem permovit.Nec tantum in umbratilis vitae genere evangelicae virtutis luce enituitAntonius, sed etiam, quotiescumque Ecclesiae bonum id postularevidebatur, in solem et pulverem ut Christi athleta bonum certamenpugnaturus animosus processit. Quod quidem praesertim contigit, cumadversus haereticos, Arianos potissimum, certaturus Alexandriam secontulit. 4Quamobrem hisce exornatus virtutibus egregiisque promeritis,cum ad humanum exitum pervenisset, ea sibi sumere poterat, quae gentiumApostolus de se scripserat : « Bonum certamen certavi, cursum consummavi,fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona iustitia,quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex » ; 5atque tum suismonachis apud se convocatis hanc pulcherrimam sententiam quasi sacrahereditate reliquit : « Christum semper respirate, ipsique credite : acvelut quotidie morituri vivite ». 6Deinde vero supremam horam serenoanimo oppetens, cum sua conversatio semper in caelis fuisset, a Deicontemplatione precationeque ad beatam Dei visionem fruitionemquepertransiit. Eius fama sanctitatis saeculorum cursum evicit ; eiusque2Cfr. Ibid. n. 2; P. G. XXVI, 842-843.34MATTH. 19, 21.Cfr. S. Athanas. Vita et conversatio S. P. N. Antonii, nn. 68-69 ; P. G. XXVI, 939-942.52 Tim. 1, 8.« S. Athanas. Ibid. n. 91; P. G. XXVI, 970.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!