12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

358 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialetent aut distrahant; neminemque tandem a sacerdotali statu avertant,qui divinitus ad illum vocari certis signis dignoscatur. 15Manifestum est enim in iis, qui ad clericalem militiam in perfectionisstatu agendam adspirant et pro quibus hae normae statuuntur, unasimul omnia convenire debere quae multiplicem huiusmodi vocationemreligiosam, sacerdotalem et apostolicam constituendam requiruntur, omnesqueproinde dotes et qualitates, quae ad haec Dei munera adeo excelsaadimplenda necessariae aestimantur, in iisdem inveniri oportere.IIIPorro vocationis divinae germina qualitatesque ad eandem requisitas,ubi adsint, educatione atque formatione indigere, qua evolvanturet maturescant, omnibus compertum est. Mhil enim ubi primum nascitur,statim perfectum apparet, sed gradatim proflciendo perfectionemacquirit. Qua in evolutione moderanda, omnium sive eius qui divinitusvocatus est, sive locorum et temporum conditionum ratio habenda est,ut finis praestitutus efficaciter attingatur. Iuniorum itaque sodaliumeducatio et efformatio omnino secura, illuminata, solida, integra,sapienter et audacter hodiernis sive internis sive externis necessitatibusaccommodata, adsidue exculta vigilanterque probata sitoportet, non ad religiosae solummodo, sed ad sacerdotalis quoque et apostolicaevitae perfectionem quod attinet.Quae omnia, ut experiendo novimus, nonnisi probati ac selecti viriprae se ferre possunt qui, non modo doctrina, prudentia, discretione spirituum,variaque rerum et hominum experientia aliisque humanis dotibusemineant, verum etiam Spiritu Sancto sint pieni atque sanctitate omniumquevirtutum exemplo iuvenibus praefulgeant, quippe quos iii totoinstitutionis negotio magis virtute et recte factis 16quam dictis trahicompertum sit.Hoc vero in gravissimo munere explendo educatoribus prima regula,sit, quam Dominus enuntiavit in Evangelio dicens : « Ego sum pastorbonus, bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis... Ego sum pastorbonus et cognosco meas et cognoscunt me meae », 1 7quamque divus Bernardushisce verbis expressit : « discite subditorum matres vos esse de-151817Cfr. C. I. C. can. 971.Cfr. C. I. C. can. 124.Io. 10, 11-12, 14.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!