12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta PU Pp. XII 255autem, hoc Mariano vertente Anno, Mariani huiusce Templi dignitatemaugere et Christifideles ad impensiorem Deiparae cultum provocare,Venerabilis Frater Humbertus Malchiodi, Archiepiscopus titulo Serrensisin Macedonia, Piacentini Archiepiscopi-Episcopi Adiutor, Nosrogavit, ut Templum, quod saepe diximus, Basilicae Minoris nomine aciure donaremus. Quibus precibus libenti animo concedentes, Nos, ex SacraeRitum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberationeNostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarumvi perpetuumque in modum Placentinum Templum, BeataeMariae Virgini sacrum atque vulgo « Santa Maria di Campagna » appellatum,ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibusadiectis iuribus ac privilegiis, quae eidem titulo rite competunt.Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentespraesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstareac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ;illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterumplenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumqueex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die III mensis Novembris,anno MDCCCCLIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.De speciali mandato SanctissimiIo. BAPT. MONTINIProsecretarius StatusIIIECCLESIA CATHEDRALIS BARENSIS BASILICAE MINORIS HONORIBUS PRIVILEGIIS­QUE DECORATUR.PIUS PP. XIIAd perpetuam rei memoriam. — Barensium Templum princeps, sanesanctum apud illos et religiosum, praeclarum perhibetur esse monumentum,utpote artificiosis operibus illustre et insigne. Quod ab antiquisrepetitur temporibus, cum iam saeculo vi, ut rerum scriptores narrant,ea in urbe constituta fuerit Aedes episcopalis, Vertente autemsaeculo xi Byzantius Archiepiscopus Templum superius structurae ge-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!