12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta PU Pp. XII 315animo adhortentur, ut una Nobiscum summas tribuatis laudesgratesque agatis maximas bonorum omnium largitori Deo, haecApostoli gentium gemmantes verba : « Ei autem, qui potens estomnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus,secundum virtutem quae operatur in nobis, ipsi gloria in Ecclesia,et in Christo Iesu, in omnes generationes saeculi saeculorum.Amen ». 13Sed postquam debitas aeterno Numini persolvimusgrates, cupimus vos ac dilectissimos omnes Ecclesiaefilios per Encyclicas has Litteras commonere, ut principia illa,quae ex Bibliis ac SS. Patrum et theologorum doctrina oriuntur,intentiore animo consideretis, quibus, quasi solidis fundamentis,Sacratissimi Cordis Iesu cultus innititur. Nobis enim persuasissimumest tum solummodo, cum veritatis divinitus revelataelumine collustrati primariam altioremque huius cultusnaturam penitus inspexerimus, tum solummodo, dicimus, incomparabilemnos posse eius excellentiam eiusque exhaustamnumquam caelestium munerum copiam recte pleneque existimare,atque adeo innumera ex eo parta beneficia pie meditantescontemplantesque, itidem posse primum exactum saeculum dignecommemorare, ex quo Sacratissimum Cordis Iesu festumin universa Ecclesia celebrandum est.Eo igitur consilio ducti, ut christifidelium mentibus salutariapraebeamus pascua, quibus enutriti facilius queant veramhuius cultus naturam penitius intellegere eiusque uberespercipere fructus, eas Nos Veteris Novique Testamenti paginasexplanaturi sumus, quibus reveletur ac proponatur infinita Deicaritas erga hominum genus, quam quidem satis numquamintrospicere poterimus; deinde vero earum commentationum,quas Ecclesiae Patres Doctoresque tradiderunt, praecipua lineamentaopportune attingemus; ac postremo Nobis curae eritarctissimum illum nexum in sua luce ponere, qui inter pietatisformam, Divini Redemptoris Cordi tribuendam, et cultum in-18Eph. III, 20-21.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!