12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

316 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialetercedit, qui eius amori ipsiusque Augustae Trinitatis amoridebetur erga homines universos. Putamus enim, si modo nobilissimaehuius pietatis formae praecipua, quibus eadem nititur,elementa luce illa collustrentur, quae ex Sacris Litteris et exdoctrina a maioribus tradita oritur, facilius christianos possehaurire « aquas in gaudio de fontibus Salvatoris »; 1 4hoc estpeculiare gravitatis momentum satius existimare, quo cultusSacratissimi Cordis Iesu pollet in Ecclesiae liturgia et in internaexternaque vita actioneque eius; atque adeo posse quoque spiritualeseos colligere fructus, quibus singuli queant suos salutariterrenovare mores, ut christiani gregis Pastoribus in votisest.Quo autem rectius omnes possint eam sententiae vim intellegere,qua Veteris Novique Testamenti proponendi eclogariipraestant ad hunc cultum quod attinet, oportet omnino perspectamhabeant causam illam, qua Ecclesia cultum latriaetribuit Divini Eedemptoris Cordi. Iamvero vobis profecto exploratumest, Venerabiles Fratres, eiusmodi causam duplicemesse. Altera nempe, quae ad cetera quoque pertinet sacrosanctaIesu Christi corporis membra, eo principio innititur, quo novimuseius Cor, utpote nobilissimam humanae naturae partem,Divini Verbi Personae hypostatice coniungi; ideoque ei tribuendumesse eundem adorationis cultum, quo Ecclesia Personamipsius Filii Dei Incarnati honorât. De veritate agiturcatholica fide retinenda, cum iam in Oecumenicis ConciliisEphesino et Constantinopolitano II 15sollemniter sancita fuerit.Altera vero, quae peculiari modo ad Divini Eedemptoris Corpertinet, ac peculiari itidem ratione postulat latriae cultumeidem tribuendum, ex eo oritur quod Cor eius, magis quamcetera omnia eius corporis membra, immensae eius caritatiserga hominum genus naturalis index seu symbolus est. « Inest14Is. XII, 3.15Conc. Ephes., can. 8; cfr. MANSI, Sacrorum Conciliorum Ampliss. Collectio, IV,1083 C; Conc. Const. II, can. 9; Cfr. ibid. IX, 382 E.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!