12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

442 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialemilitatem vitaeque voluntariam inopiam in terris quoque esse quasi segetematque materiam gloriae. Hoc sane cadit in Aedem eidem CaelitiArretii sacram, quae anno MCCLXXX exstrui coepta, eidem urbi praeclarumdecus addit neque modicam solet movere admirationem. Eamenim Ioannes Pistoriensis, « magister caementarius », ad artis « Romanicae-Gothicae» rationem tam luculenter tamque egregie aedificavit, utcredas paene pii animi sensus eum lapide expressisse. Ipsa moles — Templumenim patet in longitudinem xxxvi fere passus, in latitudinem verocirciter xn — dignitatem quandam eximiam praefert; maxime au ;tem laudantur, propter generis « Gothici » venustatem, tria sacellaaedificio adiuncta. Varia etiam species tabularum imaginumque udo illiuscoloribus depictarum, quas non obscuri nominis artifices subtiliterunxerunt, Templum satius commendat ; qua in re omnium consensu praedicaturmanus viri ingeniosi, cui vulgo nomen « Piero della Francesca ».Non est ergo qui miretur Aedem tam illustrem ad publicorum Italiaemonumentorum numerum esse ascriptam. Praesertim vero iuvat memorareeam esse religionis sedem praecipuam, cum alacre ibi vigeat studiumrerum divinarum eademque domus Dei magnis celebretur populiconcursibus. Neque praetermittendum Sanctum Bernardinum Sensensem,Servatoris praeconem assiduum, sacras contiones in ea diu habuisseatque viros ex Ordine Franciscalium Conventualium, quibus est Templumcreditum, pia ibidem munia exercentes, specimina virtutum edidisse.Cupiens autem huic Aedi, anno MDVI consecratae atque in praesentiad pristinum revocatae splendorem, ampliorem adiungere honorem,dilectus filius Minister Provinciae Tusciae, ad Ordinem, quem diximus,pertinentis, submisse Nos rogavit, ut eam Basilicae Minoris nomine aciure donaremus. Quibus supplicationibus, Venerabilis Fratris EmmanuelisMignone, Episcopi Arretini, commendatione suffultis, benigne concedentes,Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientiaac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine,harum Litterarum vi perpetuumque in modum Templum SanctoFrancisco Asisinati in urbe ac dioecesi Arretina sacrum ad dignitatemBasilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quaeeidem titulo rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validasatque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque plenos atque integroseffectus sortiri et obtinere ; illisque, ad quos spectant seu spectarepoterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandumesse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quid-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!