12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

254 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeIITEMPLUM B. MARIAE V., PLACENTINA IN URBE, (( SANTA MARIA DI CAMPAGNA ))APPELLATUM, BASILICAE MINORIS TITULO AC PRIVILEGIIS COHONESTATUR.PIUS PP. XIIAd perpetuam rei memoriam. — Placentia, urbs ampla, non unocommendatur Templo artiñciosis operibus nobili populique concursibuscelebrato; quo e genere perhibetur esse Aedes Almae Deiparae sacra,quam vulgato sermone « Santa Maria di Campagna » appellant. HocTemplum, scilicet eiusdem urbis sedes praecipua cultus Mariani, annomillesimo quingentésimo vicesimo secundo, Alexio Tramello, nranicipePiacentino, architecto, coeptum est construi, ad quod opus exigendumcives communi animorum alacritate stipem confluere. Asservatur ibidemsignum Beatae Mariae Virginis, quod iam antea, per quinque saecula,in eodem loco exstans, religiose fuerat excultum, atque anno millesimosexcentésimo secundo, iterumque hoc vertente anno, aureo diadematea Purpurato Ecclesiae Patre Francisco Borgongini-Duca, quemnuper defunctum deflevimus, Nostro nomine et auctoritate est redimitum.Qui annalium replicant memoriam, asseverant Beatum UrbanumPP. II, Decessorem Nostrum, apud eandem Imaginem Christifideles,anno millesimo nonagésimo quinto, ad expeditionem in Terram Christiincolatu sacram evocasse, atque Beatae Mariae Virginis honori Praefationem,quam Ecclesia Romana adhuc usurpât, primum cecinisse.Laudatur praeterea hoc Templum propter structurae genus, quod arenatis artibus appellatur, et ad cuius venustatem fornices sublimesatque tholus aedificio impositus non parum conferunt, propter cultumeximium et imagines, praesertim quas udo illitis coloribus pro ingeniisui copia expressit ille haud obscuri nominis vir qui vulgo nuncupatur« Pordenone ». Cuius in praeclarae Aedis, anno millesimo quingentésimosexagesimo primo consecratae, officiis ab antiquis temporibus versanturSodales Franciscales, qui annituntur ne quid desit divinis ritibus,ne quid Christifideles desiderent. Sacram quoque supellectilem eamquemagni pretii et Sanctorum reliquias est ibi cernere, ita ut hoc pietatisdomicilium rite instructum dicendum sit atque ornatum. Volens

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!