12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pii Pp. XII 747rum res interest, legitimis iuribus constabiliatur. Considerentomnes, ii praesertim quorum in manibus populorum sortes suntpositae, nullum umquam duraturum bonum ex bello oriri, multasautem iacturas multasque calamitates. Non armis enim,non caede, non ruinis causae hominum decernuntur; sed ratione,sed iure, sed prudentia, sed aequitate.Quotiescumque cordati homines, sincerae pacis voluntateducti, una simul ob eiusmodi causam congregantur, si graviabelli discrimina considerant, quod ex parva flamma in immensumincendium succrescere potest, ii procul dubio ad ingrediendas\ias iustitiae, non autem ad praeruptas violentiae semitasexcitatos se sentiant oportet.Haec Nos in periculosis hisce rerum adiunctis iis praesertimsuadere cupimus, qui rei publicae gubernacula moderantur; acnullo modo dubitare possumus quin iidem perspectum planehabeant nulla alia ratione Nos moveri, nisi communis omniumboni communisque illius prosperitatis, quae numquam ex fraternicruoris effusione oriri potest.Et quandoquidem, ut diximus, in divina potissimum providentiamisericordiaque spem collocamus Nostram, vos VenerabilesFratres, etiam atque etiam adhortamur ut studiosamillam precum contentionem fovere ac provehere ne desistatis,qua summi Dei benignitas concedat — Deiparae Virginis Mariaeinterposito patrocinio — ut bellorum pericula facessant, utdiscordantes Nationum res rationesque feliciter componantur,utque ubique terrarum sacrosancta Ecclesiae iura, a DivinoConditore statuta, communi cum omnium fructu, incolumiaserventur, et « cunctae familiae gentium, peccati vulnere disgregatae,eius suavissimo subdantur imperio ». 5Vobis omnibus interea, Venerabiles Fratres, et gregibus unicuiquevestrum concreditis, quos non dubitamus iteratis hiscehortationibus Nostris una vobiscum alacres esse responsuros,caelestium conciliatricem munerum ac paternae benevolentiaesOrat. in Festo Iesu Christi Regis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!