12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XII 347obtempèrent; sane gravissimo, quo Deo servire tenentur^ acsimul Creatori Redemptorique se suaque omnia addicant, sivequae intime sentiunt, sive quae in vitae actione operantur,pareantque hoc modo divino illi mandato : « Diliges DominumDeum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totamente tua, et ex tota virtute tua ». 113Iisdem praeterea firmacertitudo est, se ad Deum colendum non ob privatum commodumpraecipue permoveri, quod corpus vel animum, praesentemvel aeternam vitam respiciat, sed ob ipsius Dei bonitatem,cui obsequium praestare contendunt, eum redamando, adorando,eidemque debitas persolvendo grates. Nisi ita sit* cultusSacratissimi Cordis Iesu germanae christianae religionis indoliminime congruat, cum homo huiusmodi obsequio non divinumamorem praesertim colat; atque adeo haud immerito uti aliquandofieri solet, de nimio sui ipsius amore ac sollicitudinearguuntur, qui nobilissimum hoc pietatis genus perperam intelleguntaut minus recte in usum deducunt. Quamobrem firmiteromnes persuasum habeant, in cultu augustissimo CordiIesu exhibendo, non externa pietatis opera primas potioresquehabere partes, nec causam potissimum ex beneficiis esse petendam,quae Christus Dominus idcirco privatis pollicitationibusspopondit, ut homines praecipua catholicae religionisofficia, amoris nempe atque expiationis, ferventiore studio persolverent,atque ita suo etiam ipsorum spirituali emolumentoquam maxime consulerent.Itaque, ad istiusmodi devotionis formam alacriter amplectendam,universos Nostros compellimus in Christo filios, sivequi defluentes ex Redemptoris Corde salutares aquas haurireiam assuescunt, sive praesertim qui spectatorum more curiosodubi tan tique animo eminus adspiciunt. Sedulo iidem considerentde cultu agi, ut iam diximus, qui in Ecclesia iam diu invaluit,ipsisque Evangelicis Litteris solide innititur; cui doctrinat» MAKC. XII, 30; MATTH. XXII, 37.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!