12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

810 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeTriunfo, Serra Talhada, Säo José do Belmonte, quaeque totidem curiasefficiunt. Quibus terris novam dioecesim condimus Afogadensem de Ingázeiraappellandam, iisdemque finibus terminandam ac municipia seucuriae quae diximus. Haec igitur Ecclesia ad orientem solem dioecesimCampinensem Grandem et regionem vulgo Paraiba attinget; ad septentrionem,vero, Sedem Caiazeirasensem et eandem Paraibensem civitatem; ad occidentalem autem partem, dioecesim Petrolinensem ; interoccasum denique solis et septemtrionem — brevi quidem spatio — dioecesiOratensi tangetur, in regione populari sermone Oeará; dum, postremo,ad meridionalem plagam dioecesim Pesqueirensem, a qua divisaest, finitimam habebit. Sedem Episcopi eiusque domicilium in urbeconstituimus cui est apud populum appellatio Afogados da Ingázeira;cathedram vero episcopalis magisterii et auctoritatis in templo BoniIesu a Remediis collocari censemus, quod idcirco ad cathedralis aedisdignitatem extollimus. Quae pariter honores, privilegia, iura concedisolent ceteris dioecesibus ac Praesulibus, haec omnia Ecclesiae Afogadenside Ingázeira eiusque Episcopo tribuimus : cui tamen etiam iustaac debita onera volumus imponi. Novam hanc Sedem metropolitanaeEcclesiae Olindensi et Recifensi suffraganeam facimus; item sacrorumPraesul, cui eadem gubernanda continget, Archiepiscopo eiusdem circumscriptionisecclesiasticae oboediet subiectus et obnoxius. Ut autemmodo condita dioecesis omne decus habeat, praecipimus ut in eius cathedralitemplo Canonicorum Collegium constituatur, iuxta normasper alias apostolicas sub plumbo Litteras describendas. Quoad tamenid fieri nequeat, sinimus ut eorum loco Consultores dioecesani eligantur,qui et caerimonias sua praesentia sollemniores faciant, et Praesuli consilio,opera adsint. Decernimus praeterea ut Seminarium saltem elementariumexstruatur secundum leges iuris communis et S. Congregationisde Seminariis et Studiorum universitatibus, quo ii iuvenes excipiantur,quos Spiritus Sanctus benignissime moverit ad sacerdotum muniaobeunda. Cum vero iidem ad id aetatis pervenerint ut studia philosophicaet theologica exercere debeant, optimi quique Romam mittantur, inPontificium Ephebeum Pianum Brasilianum ut quam optime rerumhumanarum divinarumque scientia imbuantur. Quod autem ad mensamepiscopalem attinet, quam vocant, eam constituent sive curiae proventus,sive pecunia quam populus sponte dabit, sive congrua pensioab auctoritate civili danda, sive denique pars bonorum quae novae dioecesicontinget, divisis possessionibus Ecclesiae Pesqueirensis, iuxta canonem1500 C. I. C. In iis quae ad regimen, administrationem dioecesis,electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, ad iura cleri et populi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!