12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

552 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeusque ad consummationem saeculi ». 4 Atqui « si Deus pro nobis, qui»contra nos? ». sChristus igitur vobiscum est, numquam vobis supplicantesdivinum negabit auxilium; sed tamen ab omnibus postulat utCatholicae Ecclesiae praeceptis diligentius usque obtempèrent ac fidem,generoso semper animo tutentur. Quae causa agatur nostis; agitur nempede vestra, de filiorum vestrorum, de proximorum omnium salute sempiterna,quae hodie ob invalescentem atheorum impietatem gravissimoin discrimine ponitur. Hoc tamen in spirituali certamine, si singuli universi— quod fore omnino confidimus — fortiter fideliterque pugnaverint,numquam vieti, sed victimae gloriandae haberi poterunt; atqueadeo ex insectationibus iniustis toleratisque martyriis novi EcclesiaeChristi parientur triumphi, qui in eius annalibus aureis litteris scrutentur.At ne cogitandum quidem Nobis est Iesu Christi discipulos certaminis;campum fracto animo derelinquere, sincerae fidei professionem obtegereac posthabere, vel inertes, segnes, desidiosos obdórmiscere, cum impietatisfautores Regnum Dei subvertere enitantur. Id tamen si aliqua exparte evenerit — quod Deus avertat — irreparabile profecto damnumnon desertoribus tantum, sed christianis etiam communitatibus contigeritac suprema calamitas.Summo cum animi solacio novimus plurimos esse inter vos, qui nobiliac forti animo parati sint rerum omnium, propriae etiam libertatis acvitae, iacturam facere, potius quam catholicae religionis integritatemin periculo ponant; novimus etiam inter sacros Praesules non paucos,hac de re ceteris invictae fortitudinis christianae exemplum praebuisse ;vosque imprimis, Dilecti Filii Nostri S. R. E. Cardinales, insigne spectaculumfactos esse mundo, angelis et hominibus. 6Nobis tamen, prodolor, hoc etiam in comperto est, hominum nempe fragilitatem incertitudinemquelabare, cum praesertim rerum angustiae vexationesque tamdiu perdurent. Tum enim interdum fit ut nonnulli animo concidant,suamque alacritatem remittant; et quod perniciosius est, ut inde opinenturnecessarium esse Iesu Christi doctrinam mitigare, eamque adnovum temporum cursum et rerum locorumque adiuncta, ut aiunt,aptare, et Catholicae Religionis principia ita extenuare vel immutare,ut inter eandem ac progredientis huius saeculi errores falsum quoddamhabeatur conubium.* MATTH. XXVIII, 20.s6Rom. VIII, 31.Cfr. / Cor. IV, 9.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!