12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta PU Pp. XII 195clesiarum territoriis. Quae cum ita sint, de consilio venerabilium FratrumNostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Consistorialipraepositorum, post rem iterum atque iterum consideratam, eorum consensumsupplentes qui in hoc negotio aliquid iuris vel habeant vel sesehabere putent, Nostra apostolica auctoritate haec decernimus et iubemus.Ab archidioecesi Montisvidei id territorii separamus, quod hasciviles regiones complectitur : Lavalleja, Rocha et Maldonado ; a dioecesivero Floridensi-Melensi oras quae populari nomine Treinta y Tres,et Cerro Largo dicuntur. Quibus e territoriis novam dioecesim constituimus,Melensem appellandam iisdemque finibus terminaridam ac regionesquas commemoravimus e quibusque coalescit. Huius novae dioecesiscaput Episcopique Sedes et domicilium urbs Melo erit, quae urbs usquead annum millesimum nongentesimum tricesimum primum Sedis episcopalishonorem habuit ; cathedram vero suae potestatis et magisterii intemplo B. M. V. a Pilar cognominatae et S. Raphaelis Archangeli Episcopuscollocabit, quod scilicet ad gradum aedis cathedralis evehimuscum omnibus suis iuribus et privilegiis. Item ab eadem archidioecesiMontisvidei eas regiones distrahimus quibus sunt in vulgus nomina :S. José de Mayo, et Canelones, exceptis tamen curiis quae Ioaquin Suarez,Pando, et Sauce cognominantur, quaeque in altera e duabus regionibussunt sita ; a dioecesi vero Saltensi eam partem seiungimus quampopulus Coloniam nuncupat. Ex quibus omnibus terris aliam dioecesimerigimus, 8. Iosephi in XJruquaria appellandam, cuius Sedem in urbeS. José de Mayo statuimus, cuiusque cathedrale templum illud erit quodest S. Iosepho B. M. V. Sponso dicatum, omnibus iuribus, honoribus, etprivilegiis datae dignitatis auctum. Harum dioecesium Episcopos censemusiisdem item iuribus, facultatibus, insignibus cumulari quibusceteri fruuntur per orbem sacrorum Antistites; onerari tamen volumusiisdem obligationibus. Qui praeterea Episcopi subiecti erunt tamquamsuffraganei Archiepiscopo Metropolitae Montisvidei, sicuti et novae dioeceses,uti aequum est, eidem metropoli obnoxiae erunt. Quandoquidemautem decet eos pueros qui Christi voce ad suavissima sacerdotii munerainvitentur diligentissime excoli, ideo mandamus ut quam primum fieripotest in unaquaque novarum dioecesium Seminarium saltem elementariumexstruatur iuxta leges iuris communis et normas a S. Congregationede Seminariis et studiorum Universitatibus latas. Ex quo lectiiuvenes Romam mittantur, ut vera philosophia imbuantur sacrarumquererum disciplina erudiantur, Pontificio Collegio Piano Latino Americanorecepti. Studeat Episcopus uniuscuiusque dioecesis ut in cathedrali

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!