12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

636 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeDomi et in ecclesia multum temporis oratione insumebat, maximavigilantia et prudentia necnon actuoso studio in famulorum cum spiritualitum temporali bono provehendo obibat.Interea exorto bello Gallicam Ditionem inter Hovarumque Guberniumanno 1883, Catholicorum condicio perquam gravis effecta est :Missionales enim natione Galli ex Madagascaria Insula expulsi sunt;neophytae catholici accusabantur, quod patriae essent proditores; avera fide eos seiungere conabantur catholicae religionis hostes, quasi iddebitus erga Nationem suam postularet amor et fidelitas. Quibus inadiunctis, nisi mulier una adfuisset, Victoria, quae suo forti constantiqueapud Primum Ministrum interventu iura Ecclesiae, nullis humanisinstructae subsidiis, ab insectatorum arrogantia vindicasset, suis opibusatque exemplis catholicos fratres in fide sustinuisset et confirmat isset,Ecclesia vix in illis regionibus nata, fortasse, uti testes deponunt,penitus defecisset.Compositis dein rebus, Serva Dei, quae Missionales Societatis Iesudiscendentes luctu et dolore defleverat, eosdem ad suas messes anno1886 redeuntes summo gaudio excepit.Deinceps orationi, quam numquam dimiserat, unice fere se devovit,omniumque virtutum exercitio, omnium bonorum operum particeps.Christi caritate iugiter extimulata infirmos, uti antea, curabat, pauperessublevabat, in carcere devinctos visitabat, ecclesiis aedificandis nonmódicas suas pecunias insumpsit; Actionis catholicae, quae vocatur,vere antesignana ibidem exstitit ita, ut tanta veneratione vel ab ethniciscelebraretur, ut insigni nomine « Magnae Christianae », cum adhucviveret, decoraretur.Fracta demum laboribus atque doloribus haud paucis potius quamaetate, brevi sed vehementi morbo cruciata, Famula Dei die 21 mensisAugusti, anno 1894, quadragesimo sexto aetatis suae, purissimam animamDeo reddidit, eiusque corpus in gentilicio mausoleo sepultum est.Pretiosam eius mortem sanctitatis fama statim est subsecuta et magismagisque percrebruit eiusque glorificatus semper fuit desiderata, at,varias ob causas, nonnisi ineunte anno 1932 Processus ordinarius, quidicitur, de fama sanctitatis, virtutibus et miraculis eius in Curia VicariatusApostolici Tananarivensis fuit inchoatus. Qui Processus, ad sacrorumcanonum normam anno 1935 perfectus, ad Sacram Rituum Congregationemdelatus fuit, additis litteris plurimis Summo Pontifici adhibitisCaelitum honores ipsi Servae Dei decernendos postulantibus. Cumautem penes eandem S. Rit. Congregationem Causa haec beatificationis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!