12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pii Pp. XII 19nis usum omnia admittens quae hominis mens bona pulcraqueper saeculorum cursum invenit, salvis tamen liturgiae legibus». 24 Hae autem leges monent, ut in hoc gravi negotio omnisprudentia et cura adhibeatur, ne tales concentus polyphonici intempla inducantur qui ob tumidum quoddam et inflatum modulationisgenus vel sacra Liturgiae verba nimietate quadamobscurent vel divini ritus actionem intercipiant vel deniquecantorum peritiam et facultatem, cum sacri cultus dedecore,omnino déprimant.Hae quidem normae transferendae sunt etiam ad usum organiceterorumque musicorum instrumentorum. Inter haecautem, quibus ad templa patet aditus, iure merito potioremlocum obtinet organum, quippe quod egregie accommodetursacris canticis sacrisque ritibus, et Ecclesiae caerimoniis mirumaddat splendorem et peculiarem magnificenti am, fidelium autemanimos sonorum granditate et dulcedine permoveat, menteslaetitia quasi caelesti perfundat, et ad Deum ac supernavehementer extollat.Praeter organum autem alia quoque sunt instrumenta quaeefficaciter ad excelsum finem assequendum musicae sacrae inauxilium vocari possunt, dummodo nihil profanum, nihilclamosum et strepens redoleant, quod sacrae actioni et locigravitati neutiquam conveniat. Praecellunt autem hac in remusica illa instrumenta, quorum chordae parvo, ut dicitur, arcufricata sonant, quia, tum sola, tum cum aliis instrumentis velorgano sociata, seu maestos, seu laetos animi sensus ineffabilivi quadam exprimunt. Ceteroquin de musicae modis qui a religioniscatholicae cultu vix removendi sunt, iam Nosmet ipsi inLitteris Encyclicis quae a verbis Mediator Dei incipiunt diserteclareque constituimus. « Quin immo, si nihil iidem habeant,quod profanum sapiat vel loci ac liturgicae actionis sanctitatemdedeceat neque ex inani quodam miri atque insoliti studiò24Acta Pii X, ] .c p. 80.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!