12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congregatio Rituum 585Christi corpore refectus, anno sequenti sacro Chrismate linitus fuit.Duobus vero post annis, ad clericalem statum divino impulsu vehementeradlectus, primis latinae linguae elementis a parocho imbutus est; tandemdie 5 Decembris anno 1894 in monasterio B. M. V. de Deserto monachivitam incepit inter chorales alumnos, assumpto Fratris IosephiMariae nomine. Tirocinio novitiatuque expletis, die 17 Ianuarii anno1897 primam religiosam professionem emisit, ac die 24 Maii anno Iubilaeimaximi 1900 solemnia vota nuncupavit : die vero 12 Octobrisbiennio post sacerdotii ordinem recepit.In monasterio vitam cum Christo absconditam vixit, nihil vero exteriusegit quo adstantium admirationem suscitare potuisset. Mira humilitate,flagranti amore erga Sacratissimum Eucharistiae Sacramentum enituit :tenera ferventique devotione Beatissimam Virginem est prosecutus. Veruspatris sui Benedicti discipulus, Deum unice quaesivit tum sollicitudinepro Divino Officio aliisque liturgicis caerimoniis, cum invicta fidelitatepro omnibus monasticis observantiis, obedientia praesertim, paupertate,silentio ac manuum laboribus. Iugi mortificatione corpus ac voluntatemin servitutem redegit, admirabili fortitudine infirmitates physicas animiquedolores pro Christo Iesu patientissime toleravit.Tanto Christi amore aestu ans, vires defecerunt, ac vix post annum asuscepto sacerdotio, morbus, quo iam diu laborabat, vehementer in DeiFamulum ingruit. Tandem, cum placida esset Deo anima eius, sacramentisEcclesiae pie refectus, anno Domini 1903, die 17 Iunii, vigesimoquarto aetatis anno, ad superos evolavit.Virtutum bonus odor quam citius extra claustra diffusus, ac sanctitudinisfama ad fìnitimos longeque dilatata, eius sepulcrum gloriosumreddidere. Qua permotus Tolosanus Episcopus, intra cuius dioecesim,monasterium B. M. V. de Deserto iacet, ordinarias inquisitiones tam.super sanctitatis fama, quam super non cultu et scriptis instituit, quas,,die 29 Maii anno 1937 expletas, clausas sigillisque munitas, Romamad Sacrorum Rituum Congregationem transmisit.Servatis igitur omnibus de iure servandis, super scriptorum approbationedie 22 Novembris 1939 decretum est editum. Instante vero*Revmo Domino Abbate Thoma Gondal, Ordinis Cisterciensium Reformatorumpostulatore legitime constituto, attentis quorundam S. R. E.Cardinalium, plurium Archiepiscoporum et Episcoporum, atque capitulorumCathedralium Galliae, nec non Moderatorum Generalium ReligiosarumFamiliarum, virorumque ecclesiastica vel civili dignitate praestantium,postulatoriis litteris, Eimus ac Revmus Dominus Clemens Car-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!