12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

846 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium OfficialeSACRA CONGREGATIO DE SEMINARIISET STUDIORUM UNIVERSITATIBUSiDECRETUMUNIVERSITAS STUDIORUM NIAGARENSIS CANONICE ERIGITURSalutaria sapientiae germina adolescentium mentibus inserenda assiduequeaugenda atque ad plenitudinem producenda Catholica Ecclesia,volventibus saeculis, Studiorum Universitatibus concredi voluit, uthomines Veritate quae ad Viam Vitamque ducit informentur finemquesuum assequantur aeternum, cum « immortalitas in cognitione sapientiae» (Sap. 8, 17) tandem habeatur. Libenter igitur religiosos virosCongregationis Missionis, Divi Vincentii a Paulo filios, Sacra Congregatiode Seminariis et studiorum Universitatibus nuper laudabat, qui apudcivitatem quae vulgo Niagara Falls vocatur, post conditum Seminariuma (( Domina Nostra Angelorum )) nuncupatum, scholas iuvenibus probereligione bonisque artibus instituendis aperuerunt, quae in amplam studiorumUniversitatem succreverunt hodie sex Facultates complectentem,claris magistris diligentibusque alumnis florentes. Quibus perpensis,postulatis Moderatorum tum Vincentianae Sodalitatis tum NiagarensisAthenaei, sollemnibus saecularibus a prima Seminarii scholarum constitutionelabentibus, perlibenter obsecundans, ad gloriam Dei O. M. animarumquesalutem, Sacra Congregatio de Seminariis et studiorum Universitatibus,ad normam can. 1376 C. I. C, pro munere erigit atque inperpetuum erectam declarat studiorum Universitatem Niagarensem, cumartium litterarum Facultatibus ipsi inclusis, eidemque iura agnoscithonores privilegia quae ad huiusmodi Instituta de more in universa Ecclesiapertinent. Eadem Sacra Congregatio Statuta studiorum UniversitatisNiagarensis approbat quae anno Domini 1954 digesta tum coetusad regimen administrationemque definiunt tum personarum officia edicunt; ceteris servatis de iure servandis.Romae, ex Aedibus Sancti Callisti, d. xxi m. Iunii, in festo SanctiAloisii studentium adolescentium Patroni, a. D. MCMLVI.L. © S.SB I. Card. PIZZARDO, Ep. Albanen., Praefectusf C. Confalohieri, Archiep. Nicopolitan., a Secretis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!