12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

268 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeduxit, in omnibus rerum adiunctis, in quibus versata est, semper se piam,laborum patientem, magnanimam praestitit : quapropter imprimis mulieribusin exemplum praelucet. Hae, sedulo eam imitantes, quam patronamsalutarem opiferam invocant, aequabilitate, modestia, sese abrogandiet devovendi studio, Ecclesiae observantia legum, multa se praebeantdignas laude, atque, caelestium meritorum colligentes messem,tum sibi tum aliis, praesertim propinquis suis, magnopere prosint.Quare a Deo caelestia auxilia adprecati, ut ex statis celebrationibus' etcoetibus actuosior ferveat insita animis fides et ad generosa opera alacriorcorisurgat virtus, tibi dilecte fili, et universis qui Sanctae Ritaehuiusmodi sacra sollemnia parare contendunt itemque cunctis iis quoquequi illis intererunt Apostolicam Benedictionem effusa paterna caritateimpertimus.Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xi mensis Februarii, annoMDCCCCIII, Pontificatus Nostri septimo decimo.PIUS PP. XIIVAD REVMUM P. GODEFRIDUM SPIEKMAN, CONGREGATIONIS PRESBYTERORUM ASSMO SACRAMENTO GENERALEM MODERATOREM, SAECULO EXEUNTE AB ORTUEIUSDEM CONGREGATIONIS.PIUS PP. XIIDilecte fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Piis exspectaturlaetitiis, mox illucescet dies, quo tu sodalesque tui centum ab ortureligiosi Istituti vestri impletos celebrabitis annos ac, prout congruenspietatis poscit officium, sollemnes gratiarum actiones Deo persolvetis,qui inditae familiae vestrae primordiis propitius affuit ac liberalibusmuneribus eius incrementa profectumque provexit. Decet Nos praeclaramhuiusmodi occasionem nancisci, ut benevolentiam, qua semper vosprosecuti sumus, apertiore significatione testemur atque, vos vestraquedilaudantes, palam declaremus multum spei in virtute vestra et in religionisforma, quam veluti hereditarium paternumque bonum a B. PetroIuliano Eymard accepistis, a Nobis reponi. Numquam sane intercidethuius viri laus, qui singulari pietate SS. Eucharistiam coluit atque industriaopera et flammantibus sermonibus et scriptis erga augustumaltaris mysterium studia plurimorum vehementer excitavit, cum sibi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!