12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

204 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeper saecula magna veneratione ipse colebatur. In pervetusta quoqueSancti Clementis in Urbe Basilica permagnum, tantae in eum pietatistestimonium, Sancti Christophori udo illitum opus affabre confectumexstat. Hunc ipsum, iam inde a suo condito ordine, milites Italici automatisaddicti magna adierunt fiducia, atque conspicua pietatis in eumediderunt specimina. Ipsi enim autoraedarii milites Bononiae commorantesad parvum oppidum « Monte Maggiore » vulgo nuncupatum, ubiEcclesia paroecialis Divo Christophoro dicata exstat, imaginem eiusdemSancti, udo illitam saeculo xiv, veneraturi quotannis se conferebant. Inlonginquis insuper Africae regionibus, in Somalia, Italici milites eiusdemordinis venustam in honorem Sancti Christophori Ecclesiam, annoMCMXXXVI, a fundamentis excitarunt. Quae cum ita sint, ne tantae ineundem Sanctum militum pietatis studium defervesceret, quin potius indies augeretur, Yenerabilis Frater Henricus Pintonello, Archiepiscopustitulo Theodosiopolitanus in Arcadia, Ordinarius Militaris pro Italia,enixa vota Exercitus Praefecti, rei machinalis Inspectons, tribunorummilitarium, centurionum, subcenturionum, optionum nec non gregariorumautomatis addictorum benigne excipiens, a Nobis efflagitavit utSanctum Christophorum Italici supra memorati militum ordinis CaelestemPatronum confirmare sollemniterque dignaremur declarare. Nosautem, ut religio in Deum Eiusque Sanctos etiam milites « ad melioracharismata » aemulanda magis magisque incitaret atque aerumnis itinerumquepericulis eosdem arceret, huiusmodi precibus annuendum perlibentercensuimus. Quapropter, ex consulto Sacrae Rituum Congregationis,praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum, ex certascientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatisplenitudine, Sanctum Christophorum, Märtyrern, Italici Exercitus ordiniset ad rem machinalem et ad automatarias raedas pertinentis, vulgo« Divisione Servizio Tecnico della Motorizzazione e Divisione ServizioAutomobilistico » appellati, Caelestem apud Deum Patronum confirmamusseu declaramus et constituimus, omnibus et singulis honoribuset privilegiis liturgicis adiectis quae praecipuis ordinum Patronis ritecompetunt. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus,decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiterexstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri etobtinere ; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum,plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definien-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!