12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

144 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale<strong>ACTA</strong> SS. CONGREGATIONUMSUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICIIINSTRUCTIOAD ORDINARIOS OMNES NECNON AD MAGISTROS IN SEMINARIIS, IN ATHENAEIS,VEL IN STUDIORUM UNIVERSITATIBUS DOCENTES ET AD LECTORES IN STUDIO­RUM DOMIBUS RELIGIOSORUM : DE « ETHICA SITUATIONIS )).Contra doctrinam moralem eiusque applicationem in Ecclesia catholicatraditam multis in regionibus etiam inter catholicos spargi coepitsystema ethicum quod plerumque nomine cuiusdam « Ethicae Situationis)) venit, quamque dicunt non dependere a principiis ethicae obiectivae(quae ultimatim in « Esse » fundatur), sed cum ea non solum ineadem linea poni, sed eidem super or dinar i.Auctores qui hoc systema sequuntur decisivam et ultimam agendinormam statuunt non esse ordinem obiectivum rectum, naturae lege determinatumet ex hac lege certo cognitum, sed intimum aliquod mentisuniuscuiusque individui iudicium ac lumen, quo ei in concreta situationeposito innotescit quid sibi agendum sit. Haec igitur hominis ultimadecisio secundum eos non est, sicut ethica obiectiva apud auctores maiorismomenti tradita docet, legis obiectivae ad particularem casum applicatio,attentis simul ac ponderatis, secundum regulas prudentiae,particularibus « situationis » adiunctis, sed immediatum illud internumlumen et iudicium. Hoc iudicium saltem multis in rebus ultimatim nullanorma obiectiva, extra hominem posita atque ab eius persuasione subiectivaindependente, quoad suam obiectivam rectitudinem ac veritatemest mensuratum, neque mensurandum neque mensurabile, sed sibiipsi plene sufficit.Secundum hos auctores « naturae humanae » conceptus traditionalisnon sufficit, sed recurrendum est ad conceptum naturae humanae (( exsistentis» qui quoad plurima non habet valorem obiectivum absolutum, sedrelativum tantum ideoque mutabilem, exceptis fortasse illis paucis elementisatque principiis quae ad naturam humanam metaphysicam (abso-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!