12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

296 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale2. Curent igitur conventuum cur suumque huius generis promotoresvel praesides tempestive huic S. Congregationi argumentorum et oratorumelenchum exhibere ; conventu autem habito, is qui ei praefuit, adeamdem S. Congregationem referat de rebus tractatis, de disputationibushabitis, de conclusionibus collectis, et generatim de omnibus quae accommodatamperfectionis Statuum renovationem tangunt.3. Ubi vero iam exsistunt foederationes seu consilia Superiorum Maiorumcum statutis propriis ac commissionibus peculiaribus adnexis, àS. Sede approbatis, opportune eorum opera eligi poterunt, atque SacraeCongregationi proponi, viri probati qui in conventibus cursibusve supradictisverba facere valebunt.4. Laudabiliter ab Excmis Locorum Ordinariis convocantur Statuumperfectionis Sodales, qui in dioecesi domum habent ministeriumqueexercent, ad illa cum eis examinanda, communicanda vel paterne discutienda,quae ministeria ab ipsis exercita, quatenus legitime dioecesesintersunt, pertinent. Tales enim conventus valde commendantur utpotequi ad unitatem cum Patre et Pastore gregis attestandam ac fovendam,atque ad apostolatus munera promovenda efficienterque dirigenda prorsusapti videantur.Quae omnia, si sedulo et accurate fient, nedum coetus atque conventuset incepta quaeque ad renovationem accommodatam Statuum perfectionisordinata impediant vel cohibeant, verum etiam ad uberiores fructusin dies afferendos ea iuvabunt quam maxime.Contrariis quibuslibet non obstantibus.Datum Romae, die 26 Martii A. D. 1956.L. fB S.VALERIUS Card. VALERI, PraefectusArcadius Larraona, C. M. F., Secretarius

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!