12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

22 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeaeternum cantabit in caelo : « Sedenti in throno et Agno benedictioet honor et gloria et potestas in saecula saeculorum ».* cQuae hucusque scribendo exposuimus, ad illos potissimumEcclesiae populos pertinent, in quibus religio catholica iamfirmiter stabilita est. In sacrarum autem Missionum regionibusfieri non poterit, ut haec singula omnino exsecutioni mandentur,priusquam christianorum numerus satis creverit, aedessacrae ampliores exstructae fuerint, scholae ab Ecclesia institutaea christianorum filiis rite frequententur, ac denique administrorumsacrorum par necessitatibus adsit numerus. Attamenoperarios apostolicos in amplissimis illis vineae Dominipartibus sedulo laborantes enixe hortamur, ut inter gravissimasmuneris sui curas huic quoque negotio animum diligenter advert ant. Multi ex populis Missionalium ministerio concreditismirum quantum delectantur musicis modulationibus et caerimoniasidolorum cultui dedicatas cantu sacro exornant. Prudentiaeigitur non est hoc apostolatus subsidium efficax aChristi veri Dei praeconibus parvipendi vel omnino neglegi.Quare Evangelii in ethnicorum regionibus nuntii hunc religiosicantus amorem, quem homines ipsorum curis commissi fovent,in munere suo apostolico explendo libenter promoveant, itaquidem ut hae gentes suis religiosis canticis, quae non raroetiam excultis nationibus admirationem movent, similia opponantcarmina sacra christiana, quibus veritates fidei, vitaChristi Domini, ac B. Mariae V. et Sanctorum laudes linguaet modulationibus iisdem gentibus familiaribus, celebrentur.Iidem autem Missionales memores pariter sint EcclesiamCatholicam, inde ab antiquis temporibus, cum in regiones fideilumine nondum collustratas Evangelii praecones mitteret, unacum sacris ritibus liturgicos quoque cantus, inter quos Gregorianosmodos, inferre contendisse, idque eo consilio ductam,Apoc V. 13.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!