12.07.2015 Views

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

ACTA APOSTOLICAE SEDIS - Libr@rsi

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

438 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officialeigitur persuasissimum habeamus istiusmodi consilium esse in magnamhuius terrae populorum utilitatem cessurum, eorum decreta rata confirmataquehabemus ideoque, consensu eorum suppleto, qui in hac re ali- -quid iuris habeant, de apostolica Nostra potestate sequentia statuimus.A Nairobiensi archidioecesi atque a Meruensi dioecesi eas partes separamus,quae civilem regionem vulgo « Kitui » efficiunt atque definiunt ;easdemque in unum coniungimus, atque in novae apostolicae praefecturaeformam redigimus, quam de Kitui appellari volumus. Eam praeterearegendam et administrandam dilectis Filiis Sodalibus Societatisa S. Patricio pro Missionibus ad exteras gentes tradimus, ad Nostrumtamen et Romanae Sedis nutum, bonam in animo concipientes spem foreut ipsa praefectura, eoruin sollicito studio ac probabili industria, quamcito christianorum virtute et caritate praestantium coetus et quasi seminariumfiat. Quam praefecturam eiusque pro tempore Ordinarium iisdecoramus iuribus et honoribus, quae ad omnes per terrarum orbempraefecturas ad eosque Praesules spectant; hos tamen et oneribus officiisqueligamus, quae sacri canones Apostolicis Praefectis imponunt.Volumus denique ut haec Nostra iussa curet exsequenda venerabilisFrater Iacobus Robertus Knox, quem diximus, vel is qui, eo tempore quohaec decreta ad rem adducentur, Apostolicae praeerit in Africa Orientaliet Occidentali Britannica Delegationi; qui vero negotium perficiendumcurabit, eidem necessarias ad id potestates facimus, cuilibet viro subdelegandas,si opus fuerit, dummodo ecclesiastica dignitate praedito. Quiautem rem egerit, exacti negotii documenta exarabit eorumque fide dignaexempla ad S. Consilium Christiano Nomini Propagando quam primumpoterit mittet.Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ;ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religioseserventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitatinulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis,quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit acNos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Neminipraeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpereliceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typisimpressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiasticadignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur.Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!